Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/254

Cette page n’a pas encore été corrigée


cruentum, interfectis Cingonio Varrone consule designato & Petronio Turpiliano consulari ; ille ut Nymphidii socius, hic ut dux Neronis, inauditi atque indefensi, tanquam innocentes perierant. Introitus in urbem, trucidatis tot millibus inermium militum, infaustus omine, atque ipsis etiam qui occiderant, formidolosus. Inducta legione Hispanâ, remanente eâ quam è classe Nero conscripserat, plena urbs exercitu insolito ; multi adhoc numeri è Germania ac Britanniâ & Illyrico, quos idem Nero electos præmissosque ad claustra Caspiarum, & bellum quod in Albanos parabat, opprimendis Vindicis cœptis revocaverat : ingens novis rebus materia, ut non in unum aliquem prono favore, ita audenti parata.

Fortè congruerat, ut Clodii Macri & Fonteii Capitonis cædes nuntiarentur. Macrum in Africa haud dubiè turbantem, Trebonius Garucianus procurator, jussu Galbæ : Capitonem in Germanià, cùm similia cœptaret, Cornelius Aquinus & Fabius Valens legati legionum interfecerant, antequam juberentur. Fuere qui crederent, Capitonem, ut avaritiâ & libidine fœdum ac maculosum, ita cogitatione rerum novarum abstinuisse : sed à legatis bellum suadentibus, postquam impellere nequiverint, crimen ac dolum compositum ultrò : & Galbam mobilitate ingenii, an ne altiùs scrutaretur, quoquo modo acta, quia mutari non poterant, comprobasse. Ceterùm utraque cædes sinistrè accepta : & inviso semel principe, seu benè seu malè facta