Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/252

Cette page n’a pas encore été corrigée


sueta, simul deterrimi servorum, aut qui adesis bonis, per dedecus Neronis alebantur, mæsti & rumorum avidi.

Miles urbanus longo Cæsarum sacramento imbutus, & ad destituendum Neronem arte magis & impulsa, quam suo ingenio traductus, postquam neque dari donativum sub nomine Galbæ promissum, neque magnis meritis ac præmiis eundem in pace qui in bello locum, præventamque gratiam intelligit, apud principem à legionibus factum ; pronus ad novas res, scelere insuper Nymphidii Sabini Præfecti imperium sibi molientis agitatur. Et Nymphidius quidem in ipso conatu oppressus. Sed quamvis capite defectionis ablato, manebat plerisque militum conscientia ; nec deerant sermones, senium atque avaritiam Galbæ increpantium. Laudata olim & militari famâ celebrata severitas ejus, angebat coaspernantes veterem disciplinam, atque ita XIIII annis à Nerone assuefactos, ut haud minus vitia principum amarent, quam olim virtutes verebantur. Accessit Galbæ vox pro Republica honesta, ipsi anceps, legi à se militem, non emi. Nec enim ad hanc formam cetera erant.

Invalidum senem T. Vinius & Cornelius Laco, alter deterrimus mortalium, alter ignavissimus, odio flagitiorum oneratum, contemptu inertia ; destruebant. Tardum Galbæ iter &