Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t13.djvu/405

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.



Cernit heroem procul æstuantem ;
Carolum agnoscit spoliis onustum ;
Diva suspirans adit, atque mentem
           Flectere tentat.
Te quid armorum juvat, inquit, horror ?
Parce jam victis, tibi parce, Princeps,
Ne caput sacrum per aperta belli
           Mitte pericla.
Te diu Movors ferus occupavit,
Teque palmarum seges ampla ditat,
Nunc pius pacem cole, mitiores
           Concipe sensus.
Ecce divinam super puellam,
Præmium pacis, tibi destinarunt
Sanguinem regum, Lotharæque claram
           Stemmate gentis.
Scilicet tantum meruere munis
Regiæ dotes, amor unus æqui,
Sanctitas morum, pietasque castæ
           Hospita mentis.
Paruit Princeps monitis Deorum,
Ergo sestina generosa virgo,
Nec soror, nec te lacrimis moretur
           Anxia mater.
Montium nec te nive candidorum
Terreat surgens super astra moles,