Page:Rivaudeau - La doctrine d’Epictète stoïcien.djvu/44

Cette page n’a pas encore été corrigée
— 42 —


VERSION de POLITIEN





Caput LXVI.

Quo te usque differs, ut jam te aliquando dignum his, quas optima sunt, putes, neque usquam transgredi hxc statuas. Quod si diem de die termino adjicias, non proficis, sed deficis. Jam nunc igitur adsuesce, ut tanquam perfectus vivas, omnibusque, quae accidant, recte utaris. Et quacunque in re arbitrare propositum tibi certamen, neque illum diem negligas. Quo enim die non proficis, deficis. Hoc igitur pacto Socrates virorum omnium sapientissimus evasit. Quod si ipse nondum es Socrates, at vivere debes ut qui Socrates velis esse.
VERSION de NAOGEORGIUS


Magis proinde cum quis mihi dicit lege Chrysippum, erubesco, quum non possim paria et consona sermonibus illius facta ostendere.


Caput LXI.

At quod usque tempus differes ut temet dignum iis putes quae sunt optima, nullaque in re (statuas) transgredi rationem. Accepisti theoremata quibus oportebat te congredi et congressus es. Qualem ergo adhuc doctorem expectas, ut in ejus adventum comperendines tui ipsius correctionem. Non adhuc adolescentulus es sed jam virileni plene attigisti setatem. Si nunc negligens et socors fueris et dilationem sumpseris in diesque alios ex aliis terminum statueris, post quos tibi attendas, non proficies, sed indoctus vivens, moriensque permanebis. Jam nunc igitur dignum te existimato ut vivas ceu perfectus et proficiens. Et omne quod optimum tibi visum est, lex tibi esto, quam transgredi nefas sit, -etiam si difficile quidpiam et suave, aut gloriosum aut inglorium adferatur. Et memento,