Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/97

Cette page n’a pas encore été corrigée

An. ifOl.

An. 1102.

Pag.i&l.

+ sic f. csedit. •insanâ.

B.ij

il

DE GESTIS REGUM ANGLORUM LIB. V.

A palam contumeliis dominum inurere, Godricum eum et comparem Godithani appellantes. Audiebat hœc ille, et formidabiles cachinnos iram differens ejiciebat, stultitias fatuorum insaniâ objectas artificioso silentio dissolvens, blandus odii dissimulator, sed pro tempore immodicus retributor. Accessit temporum turbini versutia Ranulfi. Namque ille, sollicitato per nuncios Dapifero’ suo funem sibi afferri impetravit. quo ille muro terris demissus, (si lœsit brachia, si excoriavit manus parùm curât populus), inde Normanniam evadens, Comiti jam anhelanti et in fervorem prœlii prono addidit calcaria, ut incunctanter veniret.

Secundo ergo Henrici anno, mense Auguste, applicans apud Potthesmouth copias suas in omnem regionem exposuit, effudit, objecit. Nec vero Rex segnitiei deditus fuit, sed innumeram e regione manum contraxit, dignitaB tem suam, si necesse foret, asserturus. Nam licèt Principibus defîcientibus partes ejus solidœ manebant-, quas Anselmi Archiepiscopi cuni Coepiscopis suis, simul et omnium Anglorum tutabatur favor. Quapropter ipse provincialium fidei gratus et saluti providus, plerumque cuneos circuiens, docebat quomodo militum ferociam cludentes, elypeos ohjectarent et ictus remitterent quo effecit ut ultroneis votis pugnam deposcerent, in nullo Normannos metuentes.’ Sed satagentihus sanioris consilii hominibus, qui dicerent pietatis jus violandum, si fraterna necessitudo prœlio concurreret, paci animos accommoda vere reputantes quod si alter occumberet, alter infirmior remaneret, cùm nullus fratrum prseter ipsos super esset. Sed et trium millium marcarum promissio levem Comitis fallebat credulitatem ut procinctu soluto de tanta pecunia menti blandiretur suse, quam ille posteriori statim anno voluiitati Reginse q libens, quod illa peteret condonavit.

Posteriori anno rebellavit Robertus de Belesmo major fîlibrum Rogerii de Monte-gomerico obfîrmans contra Regem castella Brigas et Arundellum comportatum eo frumentum ex omni regione Scrobesberie et quidquid necessarium bellum efflagitat, devectum. Née minus castellum Scrobesberiense rebellioni consensit, Wallensibus pro motu fortunse ad malum pronis. Rex itaque animo ri gens, omniaque adversa virtute premens, militiâ coactâ, Brigas obsedit, unde jam in Arundellum transierat Robertus, alimentorum copiâ et militum ferociâ satis abundèque munitum locum praesumens. Sed paulos post dies oppidani, et formidine conscientise et fortitudine regiae militise flexi se dedidere. Quo audito, ab incepto tumore Arundellum destitit, regali se addicens clientelae egregiâ sanè conditione, ut dominus suus integrâ membrorum D salute Normanniam permitteretur abire. Porro Scrobesberienses per Radulphum, tune Abbatem Sagii, postea Cantuariœ Archiepiscopum Regi misere castelli claves deditionis prœsentis indices, futur se devotionis obsides. Ita dissensionis incendium, quod putabatur fore magnum paucissimis diebus in cineres consenuit, et desertorum, semper novis rebus inhiantitun, aviditatem coercuit Robertus cum fratribus, Ernulpho qui paternum cognomen sortitus fuerat et Rogero Pictavensi, quod ex ea regione uxorem acceperat sic dicto Angliam perpetuo abjura vit, sed vigorem sacramenti temperavit adjectio, nisi Regi placito quandoque satisfecisset obsequio.

Tune fax hellorum immissa Normannise, perfidorum admixtione quasi rogalibus alimentis animata convaluit, circumquaque posita corripiens. Est enim Normannia opportuna et patiens malorum nutricula quamvis non multo tractu regionum diffusa. Itaque diu seditiones intestinas probe tolérât, et pace redditâ E in fœcundiorem statum maturè ’resurgit turbatores suos illius provincise diffisos, cum libuerit, in Franciam liberis anfractibus emittens. Contrà Anglia nec diu infestos patitur sed semel intra sinum suum receptos vel dédit vel extinguit, nec populatibus attrita redivivum cito caput attollit. Quocirca Normanniam Belesmitanus veniens, et tune et deinceps habuit malignitatis suée complices, et (ne parùm videretur) illices. In his erat Willielmus Cornes Moretolii, filius Roberti Regis patrui. Is semper a puero Henrici glorise invidus tum maximè in adventu Normanni pravum animum extulit. Non enim contentus duobus Comitatibus Moretolii in Normannia et Cornugalliae in Anglia Comitattun Cantiae quem Odo patruus habuerat a Rege exigebat, infestus et improbus adeo ut infamiâ ¥ arrogantiâ se devotaret non induturum cla- i