Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/923

Cette page n’a pas encore été corrigée

837 INDEX RERUM. mandato Apostolico commonetur de pace reddenda Cantuariensi Ecclesise. 134. b. Itaque traditâ Henrico filio suo regni dispositione cum sigillo novo sub tutoribus circa festum S. Joannis-Bapt. revertitur in Normanniam quia Rex Ludovicus indignè ferens filiam suam non fuisse cum Henrico coronatam minas in eam provinciam intentabat, vel hostiliter jam ingressus fuerat. 134. d. 143. b. n. 189. a. 314. b. Circa Octavas Apostolorum Petri et Pauli colloquium habet cum Theobaldo Comite Blesensi apud Feritatem Bernardi de pace sua cum Rege Franc. Ludovico facienda. 143. c. Ipsum quoque cum Hervaeo de Gien Henricus pacificavit. 314. b. Ad festivitatem B. Marise Magdalenae congressus Vindocini cum Rege Ludovico eidem conciliatur eâ lege ut filiam ipsius quantociùs coronandam curaret. 134. d. 143. c. Inde regressus in Normanniam, circa festum S. Laurentii in morbum incidit apud Motam Gerni haud procul Damnifronte. Cùmque se moriturum prospiceret et in Francia jam mortuus crederetur, filiis suis terras suas partitur et ad Grandemmontem se sepeliendum rogat. 143. c. d. 314. c. At convaluit et statim circa festum S. Michaëlis peregrinationem aggreditur ad RupemAmatoris, armatus quasi ad prselium, quia appropinquabat finibus inimicorum suorum. 143. e. 314. e. Reversus in Andegaviam metu sententiœ Papalis in eum promulgandse colloquium habet iv Idus Octobris cum Rege Ludovico Theobaldo Comite Blesensi et Guillelmo Senon. Archiep. de pace Cantuar. Ecclesiae, primo apud Montem mirabilem deinde ad Fraetam-vallem ac tandem Ambasiae Thomam in gratiam receptum ad Ecclesiam suam redire permittit, sed eum ad osculum non admittit. 111. d. n. 134. d. e. 144. b. 189. a. 279. b. 422. b. 474. a. 677. b. 712. b. Circa festum S. Clementis, exercitum ducit in Berriam, ut Bituricensem urbem armis vindicet, quam ad Aqtiitaniae Ducatum pertinere contra Regem Ludovicum asserebat. Cùm vero Ludovicus ejus in urbem adventum praevertisset datis et acceptis inducîis usque ad festum S. Hilarii in Norman. revertitur. 144. e. 145. a. n. Thomae in Angliam mense Decembri appulso septa Ecclesise suae exire prohibet, ob interdicti sententiam ab eo in alios Episcopos latam. 144. d. Ipso anno Alienoram filiam suam mittit in Hispaniam, ad nuptias cum Alfonso Castellœ Rege. 188. e. 216. b. 314. b. Ad Natale Domini fuit Buri juxta Bajocas interimque Thomas Cantuar. Archiep. a quatuor ejus satellitibus perimitur quo percepto apud Argentomagum nuntio in tristitiam decidit magnam. 145. c. 189. b. 314. d. An. 1171 infamatus ubique ob necem B. Thomas et a Francorum Principibus apud Alexandrum Papam accusatus nuncios Romam mittit qui se de perpetrato scelere excusent, et si quid deliquerit satisfacturum promittant. 112. c. d. 135. b. 189. c. 670. c. Interim a Guillelmo Senon. Archiep.’ divexatur, qui terras ejus cismarinas spretâ Rotomagensis Archiepiscopi appellatione interdicto supponit. 145. d. e. Eodem tempore post mortem Conani IV Britanniae Ducis totam Britanniam cum Comitatu de Guingamp et honore Richemundiœ occupat. 314. d. Tempore Quadragesimae Pontem-ursonem accedit missisque armatorum millibus ad comprimendum Guihomarum Vicecomitem Leonensem, circa Pentecosten ab eo ad Pontem-ursonem convenitur sui et castellorum deditionem faciente. 314. e. Interim nunciis causam ejus Romae agentibus rursùs a. R. E. Legatis Gratiano et Viviano divexatur, quibus etiam effugium appellationis opponit ab illis verô nihil actum est prohibente Guillelmo Senon. Archiep. ne quidquam se inconsulto definirent. 146. b. 188. a. ( ubi malè an. 1169. ) Attamen Apostolicam veritus severitatem, portus suos cautè servari jubet, et Henricum filium suum ab Anglia revocat. 135. b. 146. c. Mense Julio, congregatis Argentomagi Baronibus, de expeditione sua Hibernica tractat et ni Nonas Augusti vela facit in Angliam. 135. b. 146. c. 315. b. c. Interim investigari jussit terras et silvas quae tempore Henrici I ad fiscum pertinebant et eo pacto redditus Ducatûs Normanniae duplos fecit. 315. b. Octavo Idus Augusti, Wintoniam transiens Henricum Episcopum in extremis agentem invisit, qui eum pro nece Cantuariensis Archiep. durissimè increpat. 189. d. xv Kal. Novembris, navali subsidio in Hiberniam appellit quam brevi tempore suam facit. 189. e. 209. c. Anno 1172, subactâ Hiberniâ, post Pascha vel circa Ascensionem Domini in Normanniam revertitur statimque A. S. Legatis Alberto et Theotimo se sistens primo eorum consilio Regem Ludovicum placat, missis filio suo Henrico et ejus filia in Angliam coronandis. 135. c. 146. d. 190. a. 212. b. 216. c. 315. d. Circa Pentecosten colloquium habet cum Balduino V Comite Hannon. innovatisque pactis quae cum patre et avo ejus pepigerant Angliae Reges, eidem se et proceribus ejus pro militari stipendio vectigalem facit. 573. d. Dum verô filiorum coronatio perficeretur, in Britanniam abit. 147. b. Circa festum S. Matthsei eisdem Cardinalibus occurrit A brincis ac tandem v Kal. Octobris, post varios tractatus Savinnei Abrincis et Cadomi habitos immunem se a nece Archiepiscopi profitetur interfectores ejus execratur, et si quid deliquerit, emendaturum se itinere Hierosolytano promittit. 112. e. n. 135. d. n. 147. c. 190. c. 212. a. 216. c. 279. d. 315. d. 670. d. e. 749. a. Circa festum S. Michaëlis, Episcopos Normanniae et Britanniae cogit Abrincis ad tractandum coram Legatis de rebus ecclesiasticis verùm Rege adversâ valetudine conflictato, parùm profecerunt. 147. d. 315. e. Circa festum omnium Sanctorum filium suum Henricum ab Anglia revocatum mittit cum Margareta conjuge ad Regem Ludovicum eos videndi cupidum ; sed mox fraudem aliquam suspicatus eos ad se redire jubet, et in Andegaviam pergit. 136. d. 148. b. Filio ad se reverso Normanniamque vel Angliam instinctu Regis Francorum sibi dari petenti non assentitur. 137. a. Célebrato Chinone Natalis Domini festo, an. 1173 ante Purificationem B. Mariae in Alverniam pergit usque ad Montem-ferrandum ibique habito cum Humberto Comite Moriennae colloquio nuptias filii sui Joannis paciscitur cum filia ejus Alaïde. 148. c. n. 190. d. 314. e. (ubi malè an. 1171. ) 679. a-c. (ubi an. 1170. ) Inde reversus Lemovicas, pridie Idus Februarii pacem componit inter Alphonsum Aragoniae Regem et Raimunduin V Comitem Tolosanum, qui et Angliae Regi clientelam profitetur pro Tolosse Comitatu, salvâ fide Ludovici Regis Franc. 149. a. 190. e. n. 219. e. 316. a. ibidem a Legatis Comitis Moriennae conventus Joanni filio suo assignat tria castella,’ Chinonem, Losdunùm Mirabellum, gratiâ nuptiarum ipsius cui dono cum intercederet Henricus natu-major, ante mediam Quadragesimam revertitur Chinonem, 137. a. 150. a. Dum cogitat Henricum mittere in custodiam, illum aufugientem ̃rai Idus Martii ad Ludovicum Regem frustra insecutus, castella sua et imprimis Gisortium munit. 113. a. 150. b. 191. a.316. b. 749. b. Desertus quoque a duobus filiis suis Richardo et Gaufrido, Alienoram conjugem dissensionis flabrum abjectâ veste muliebri aufugientem et comprehensam, arctae addicit cust^diae. 137. a. 219. e. Ministres filii sui ad se reversos remittit in Franciam cum muneribus. 150. d. Nihil lucratus et ab omnibus ferè derelictus, Brabantiones stipendiis suis conducit. 113. b. e. Die Paschae diversabatur Alencione et interim missis litteris ad Imperatores et Reges quos sibi putabat amicos, questus est de filiorum rebellione. 151. c. n. Post Pascha undique a fautoribus filiorum suorum bello lacessitur. 114. a. 137. d. 152. c. 212. c. 219. d. 279. d. 316. c. 422. d. 574. d. 671. a. Post festum S. Petri Rex Francorum Ludovicus obsedit Vernolium, Philippus Cornes Flandrise Albemarlam et castellum Driencurtis expugnavit. Rex verô Henricus impar tot hostibus simul resistendo, Rotomagi se continebat. 114. a. 137. d. 152. c. 192. a-e. 316. d. Matthaeo Comite Bolon. die S. Jacobi prope Archas perempto 1 Philippus frater ejus infractus recedit. Rex Henricus ex illa parte securus, vi Idus Augusti cum Brabantionibus suis procedit adversùs Regem Ludovicum integro jam mense Vernolium obsidentem. 114. b. c. 153. d. n. 193. a. Invitatus ab eo ad colloquium sequenti die habendum de pace filiorum, Conchas eâ die revertitur. Postridie ad colloquium pergens, Vernolium a Rege Ludovico flammis absumptum conspicatur. Fugientes itaque Francos insecutus multam illorum stragem edit, Vernoliumque reversus muros qui ceciderant refici jubet. 114. d. 154. et seq. 193. b. 317. a. Sequenti die Damvillae castellum Gisleberti de Tileriis occupat. Inde reversus