Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/803

Cette page n’a pas encore été corrigée

EX CHRONICO SAXONICO.

’717

A Episcopus, et Aimarus Podiensis Episcopus cum suis compatriotis diversis temporibus Hierosolymitanum iter aggressi sunt.

Anno Dominicse Incarnat. mxcviii. capta est Antiochia n Nonas Junii : quâ captâ, mox Hugo Magnus reversus est per Constantinopolim in Franciam Cornes verô Stephanus Blesensis, etiam antequam caperetur, turpiter inde recesserat. Post in Kal. Augusti, obiit Aimarus Podiensis Episcopus beatte memoriœ Anno Dom. Incarnat. mxcix. Heinricus Imperator Natale Domini Colonise célébra vit, Epiphaniam verô Aquisgrani ubi filium suum Heinricum juniorem .Regem fecit, reprobato filio majore Conrado, quem priùs coronaverat. Anno Dominicae Incarnat. ara. Conradus Rex adolescens, nono postquam a patris palatio discesserat anno Macthildis illius nobilissimss et potentissimœ et ut quidam dicunt, religiosse fœminse, sicut sanguine ita et contubernio conB junctus et in rebus per Italiam disponendis tam illius quàm domni Apostolici, cse.terarumque Deum timentium personarum consilio semper usus immaturo praeventus occasu, plenâ fide et bonâ confessione a regno transitorio ad perenne creditur migrasse. Sunt etiam qui veneno illum dicant interiisse. Heinricus Comes de Linthburh cum Theoderico Comite Imperatori rebellat unde Imperator castellum suum Linthburh obsedit et destruxit ; postrema ipse Cornes se in potestatem Regis tradidit.

In ipso anno visus est ab occidente in orientem volans ignis ad instar non modicse civitatis. Mox. profectio populosa et quae penè priori numero posset duntaxat sequari subsequitur, quse post auditas ultra spem res Hierosolymse .prosperè gestas, a residuis totius occidentis gentibus, maxime ab his quorum priùs votis timor vel inopia diffidentia vel imbecillitas obstabat, denuo parãC batur primùm ab Episcopis Mediolanensi et Papiensi cœterisque Longobardorum populis ad quinquaginta millia signatis deinde a diversarum provinciarum Teutonicis postremo Aquitanicis quibus Willehelmus Pictaviensis prseerat praeter vulgus ad triginta millia loricatis.

Anno Dom. Incarnat. mcii. Henricus Imperator Natale Domini Mogontias celébrait, ubi Henricus Cornes de Lintburh Dux [ Lotharingie ] effectus est. Rotbertus Cornes Flandrise Cameraci fines vastavit ipsam Cameracum obsedit, sed viriliter ab his qui urbi prsesidio erant repulsus est unde Imperator commotus Autummali tempore expeditionem fecit adversùs Rotbertum, cujus provinciam magna ex parte vastavit et castella pleraque cepit. Denique Rotberto in terras suae firmiora se recipiente nec locum pugnœ dante, Imperator rediit. Anno Dominicae Incarnat. mciit. Rotbertus Cornes Flandrise cùm per leD gatos suos pacem ab Imperatore expeteret, inducias accepit ut apud Leodium Imperatori occurreret, ibique res determinaretur. Ergo in festo Apostolorum Petri et Pauli Imperator Heinricus cum frequentissimo Principum totius regni conventu Leodium venit, ibique Rotbertus gratiam ejus obtinuit. Anno Dominicae Incarnat. mcv. Heinricus Rex V illius nominis bellum adversùs patrem Imperatorem in Bawaria parat. Apostolicus ut audivit inter patrem et filium discidium sperans hoc a Deo evenisse, mandat ei Apostolicam benedictionem per Gebehardum Constantiensem Episcopum de hoc commisso .sibi promittens absolutionem in judicio flituro, si vellet justus Rex et gubernator esse Ecclesiae quse per negligentiam patris sui deturbata esset multo tempore. Anno Dominicae Incarnat. mcvi. prima hebdomadâ Quadragesimae cometa E immensi fulgoris usque ad Passionem Domini apparuit. Henricus Eximperator Coloniam venit cum paucis qui secum remanserant, civibusque illius omnia quaa ipsi acciderant flebiliter enarravit. Deinde venit Leodium ibique honorificè ab Otberto Episcopo civibusque susceptus et consolatus convocavit ad se Heinricum de Lintburh Ducem Lotharingise et alios plures Optimates quorum se pedibus advolvens petivït ab eis auxilium eventumque suum eis per omnia enarravit. Rex Heinricus ut hsec audivit, quasi partes inimicas humiliaturus, Leodium et ipse Pascalem ibi habiturus curiam convertitur et regni Principibus ibidem convenire denuntiat. Post festum Palmarum Colonise satis jocundè cedentibus hostibus, celebratum (licèt cognitâ machinatione patris qui se utique ut vir bellator ab adolescentia sua satis argumentosè per conductas copias ad civitatem, ubi curia celebranda erat, resistere parabat) ipse juvenili nihilominùs