Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/743

Cette page n’a pas encore été corrigée

DE GESTIS FRIDERICI IMP. LIE. I.


Cap. 51.

Cap. 52.

Cap. 50.

m

1 __a_ 1 w~ Yw~r", "~ws. 

Tom. XIII. O o o o

A Igitur, ut ad id a quo digressa fuit redeat oratio praetaxati Archidiaconi. adscito sibi tantae auctoritatis et aestimationis viro Abbate Bernardo, Episcopuir Gilibertum eâdem quâ praedictum Petrum viâ damnare attentabant. Sed ne( eadem causa nec similis erat materia. Iste enim ab adolescentia magnorum virorum disciplinée se subjiciens magisque illorum ponderi quàm suo credens ingenic (qualis primo fuit Hilarius Pictavensis, post Bernardus Carnotensis ad ultimum Anshelmus et Radulphus Laudunensis germani fratres) non levem ab eis sed gravem doctrinam hauserat, manu non subito ferute subductâ a scientia haud censurâ morum vitaeque ratione discordante, non jocis vel ludicris sed sertis rebus mentem applicarat. Hinc erat, ut tam gestu quàm voce pondus servans, sicut in factis sic in dictis se ostenderet difficilem ut nunquam puerilibus vix autem eruditis et exercitatis, quae ab eo dicebantur paterent animis. Is itaque B primo Autisiodorum, post Parrhisius vocatus est. Erant inter caetera quae illi objiciebantur de Divina majestate quatuor Capitula quod videlicet assereret Divinam essentiam non esse Deum quod proprietates Personarum non essent ipsae Personae quod Theologicse Personae in nulla prsedicarentur propositione quod Divina natura non esset incarnata. Et prêter haec alia minora id est quod meritum humanum attenuando nullum mereri diceret prœter Christum quod Ecclesiae sacramenta evacuando diceret nullum baptisari nisi salvandum et caetera in hune modum.

Itaque présidente cum Cardinalibus, Episcopis, aliisque viris venerabilibus et eruditis in jam dicta civitate Parrhisius summo Pontifice Eugenio prœdictus Episcopus Gilibertus consistorio praesentatur de his Capitulis responsurus. Producuntur contra eum duo magistri, Adam de Parvo-ponte, vir subtilis et C Parrhisiensis Ecclesiae Canonicus recenter factus Hugo de Campo-florido Cancellaritis Régis asserentibus eis et quasi sub sacramento pollicentibus, se aliqua ex his de proprio ejus ore audisse, non sine multorum qui aderant admiratione viros magnos et in ratione disserendi exercitatos pro argumento juramentum afferre.

Ibidem dum hinc inde multa sibi objicerentur, pluriumque impulsationibus ad responsionem de re tam ineffabili cogeretur inter castera dixisse traditur. « Au» dacter confiteor Patrem alio esse patrem alio Deum, nec tamen esse hoc et » hoc ». Cujus dicti obscuritatem, tanquam verborum prophanam novitafem tam impatienter magister Joscelinus Suessionensium Episcopus excepit ut juxta proverbium médium vitando incurreret ripam. Nondum enim auctoritatem illam Augustini legerat vel fortassis lectam intellexerat quâ de eodem altissimo loqui D gestiens secreto, inter caetera dicit « Sic aliud est Deo esse aliud subsistere sicut » aliud est Deo esse aliud Patrem esse, vel Dominum esse. Quod enim est, ad se » dicitur Pater autem ad Filium et Dominus ad servientem creaturam » Ait ergo praedictus Episcopus « Quid est quod dicis ? esse Deum nihil est ». Erat quippè quorumdam in logica sententia, cùm quis diceret Socratem esse nihil diceret quos praefatus Episcopus sectans talem dicti usum haud prasmeditatè ad Theologiam verterat quo verbo omnium penè auditorum ab illo in se retorsit spicula. Post hoc sedato clamore, cùm a circumstantibus rogaretur Episcopus Gilibertus, ut, quare in Theologia Personas in tantùm distingueret, aperire vellet breviter respondit « Quict omnis Persona est per se una » Et ita non sine magno multorum qui aderant stupore, conventus eâ die solvitur. Aliâ rursùs die in causam ductus, pulsatusque de novitate dictionis, eo quod E in prosa de S. Trinitate tres Personas tria singularia vocaverit [Hugo] Rothomagensis Archiepiscopus causam aggravavit dicens Deum potiùs debere dici unum singulare, quàm tria singularia non tamen sine multorum scandalo cùm Hilarius in libro de Synodis dicat Sicut duos Deos dicere profanum est, ita.. singularem et solitarium dicere sacrilegium est. Et idem in eodem Nihil solitarium ex Divinis Sacramentis ad suspicionem audientium et ad occasionem blasphemantium proferamus.

Episcopus vero Pictaviensis in praefatis dictis suis se habuisse simplicem sensum (a) testabatur ; affirmans per singularia non Theologicas Personas, sed ipsarum (a) Otto qui plus œquo Giliberto favit et S. Ber- teste Radevico lib. II, cap. M Hunc codicem, inquit nardo nonnihil derogavit quœ scripsit in causa manibus suis offerre prœcepit eumque litteratis et reGiliberti moriturus censuras Ecclesias permisit ligiosù viris tradidit, ut si quid pro sententia magistri