Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/685

Cette page n’a pas encore été corrigée

EX GESTIS ABBATUM TRUDQNENSIUM.


Pag. 70S.

A ad quod deliberandum movit exercitum Lovaniensis dominus Godefridus et cum eo Flandrensis Cornes Theodericus. Durum commissum est prselium ante ipsum pugnatum est acriter victi fugerunt Lovaniensis et Flandrensis Comites. Ceciderunt in isto prselio ex hostibus plusquam quadringenti homines. Rediit circa castellum obsidio sed diu teneri non potuit propter instantem messem in Augusto. Soluta estergo sedtyrannorum permansit dissolutio in igné et gladio. Cùm autem complacuit ei in cujus manu sunt omnium potestates et omnia jura regnorum statim facta est tranquillitas magna nam Lovaniensis et Durachiensis domini et qui cum eis erant excommunicati Leodium venerunt et ecclesiasticam facientes satisfactionem absolutionem acceperunt et emendationem promiserunt. Itaque cessavit terra a bellis jam factâ secundâ crematione et vastatione Abbatise nostrse a Lovaniensi Principe, primâ propter Advocatum nostrum B Comitem Gislebertum, tum ei adversantem propter Imperatorem Henricum quartum secundâ verô nihilominùs propter ipsum nobis adversantem et ei confoederatum. Est genus mercenariorum quorum officium est ex lino et lana texere telas hoc procax et superbum super alios mercenarios vulgo reputatur ad quorum. procacitatem et superbiam humiliandam et propriam injuriam de eis ulciscendam pauper quidam rusticus ex villa nomine Inda hanc diabolicam excogitavit technam. Acceptâ a judicibus fiduciâ et a levibus hominibus auxilio, qui gaudent jocis et novitatibus, in proxima silva navim composuit, et eam rôtis suppositis affigens vehibilem super terram effecit obtinuit quoque a potestatibus ut, injectis funibus, textorum humeris ex Inda Aquisgranum traheretur Aquis suscepta cum utriusque sexûs grandi hominum processione, nihilominùs a textoribus est proC vecta, ibi emendata, malo veloque insignita, Tungris est inducta, de Tungris Los. Lovaniensis dominus audiens de daemonioso navis illius ridicule, instructusque a religiosis viris terra ? suse de illo vitando et terrse suse arcendo monstro, gratiam suam et amicitiam suam mandat oppidanis nostris, commonefaciens eos humiliter ut pacem illam, quae inter illos et se erat reformata et sacramentis çonfirmata, non infringerent, et inde prsecipuè illud diaboli ludibrium vicinise suae inferrent ; quod si ludum esse dicerent, qusererent alium cum quo inde luderent ; quod si ultra hoc mandatum committerent, pacem prsedictam in eum_ infringerent, et ipse vindictam in eos ferro et igne exequeretur. Idipsum mandaverat Durachiensibus dominis, qui et homines ejus fuerant manuatim, et interpositis sacramentis et obsidibus datis sibi confoederati. Hoc cùm jam tertio fecisset, spretus est tam ab oppidanis nostris quàm Durachiensibus dominis ; nam propter peccata D inhabitantium volebat dominus mittere super locum nostrum ignem et arma Lovaniensium. Ad hanc igitur plebeiam fatuitatem adjunxit se Cornes Gislebertus, contra generis sui nobilitatem. Lovaniensis autem dominus precum suarum et mandatorum contemptum nolens esse inultum, diem constituit Comitibus tanquam suis hominibus, qui neque ad primum neque ad secundum sed nec ad tertium venire voluerunt. Eduxit ergo contra eos et contra nos multorum multitudines, exercitum armatorum tam peditiim quàm militum. Nostro igitur oppido seposito, tanquam firmiùs munito et bellicosorum hominum pleno, primum impetum in Durachienses fecit quibus viriliter resistentibus, castellum, nescio quare, cum posset, non obsedit ; sed inter Leugues et Durachium pernoctavit. Clinique sequenti die exercitum applicare disponeret, et ex quatuor partibus assultum faceret (habebat enim ingentem multitudinem) supervenit Adelbero MeE tensium Primicerius, filiorum Lovaniensis domini avunculus cujus interventu, quia Comitissa Durachiensis erat soror ejus, et Durachiense erat castellum sancti Lamberti, Lovaniensis dominus ab impugnatione cessavit et ab obsidione se amovit, promisso ei quod Durachienses paulo post ei ad justitiam suam educerentur. Et cùm ista et alia de dominis et inter dominos tractarentur pedites et milites per omnia nostra circumjacentia se diffuderunt, villas nostras, Ecclesias, molendina et quaecumque occurrebant, combustioni et perditioni tradentes recedentes verô quse longè a nobis fuerant, prout cuique adjacebat, inter se diviserunt. Vastata est tempore illo Abbatia, et direpta omnia fratribus necessaria. Vastatio ista fuit quarta quas infra viginti sex annos (a) fecit Lovaniensis domi(a) Horum viginti sex annorum exordium vi- proinde quae hic gesta narrantur ad aji. 1133 refedetur ducendum a regimine Rodulfi Abbatis renda sunt.