Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/681

Cette page n’a pas encore été corrigée

A ea tantùm Ecclesia sed in toto Episcopio et unumquemque non modo rei publicae, sed familiaris quoque sollicita urgebat occupatio, sicut superiùs tetigimus. Pro recuperando extorti sibi regni statu Imperator Henricus ibi anxiè insudabat ; et quia crudeli odio et gravissimis dissidebant inimicitiis Episcopus et Henricus Dux similiter quoque Namurcensis Cornes Godefridus et idem Dux eos priùs ad pacem et concordiam revocare Imperator maximè laborabat, ut postea robur pacis eorum et concordiae esset ei spes et causa victoriœ. Quatiebantur enim muri totius civitatis et Ecclesiœ undosâ imminentis belli formidine ; quia ferebatur verumque erat, filium Imperatoris Henricum nomine in manu robusta et indignatione maxima ad civitatem obtinendam properare. His malis concurrentibus quo publicse familiarique rei suse unusquisque, prout necesse sibi videbat, consulit attentiùs eo de nostra disponitur satis quàm expediret negligentiùs. Semel B tamen atque iterùm vocatum eum Episcopus tandem excommunicat omnesque ejus complices. At Dux non immemor injuria ? contemptûsque sui in Herimannum, arma copiasque suas in furore et indignatione magna adversùs nos colligit ut die datâ quoscumque de nostris ad dedicationem sui Baalis compellere non posset, eorum carnes in ejus sacrificio victimas propitiabiles faceret. Sed Cornes Gislebertus qui reconciliati sibi fidelis tune adjutor existebat domni Abbatis Theoderici conducto sibi Comite Lovaniensi Godefrido, qui non multo post Dux exstitit, viriliter ei resistit omnemque conatum Henrici, licèt domini sui, dum accedere non auderet, irritum fecit. Erat igitur omnibus grandis formido pavor et tribulatio, mentis hebetudo membrorum dissolutio, genuum collisio cùm nulli nostrûm extra oppidum pateret aliqua via sine vite periculo membrorum ac substantiae detrimento. Sed et Comitem Gislebertum quia pro C nobis se illi opposuerat, in tantùm odio habebat, quod eum de infidelitate palàm arguere, et hsereditario propter hoc privare beneficio fidenter laborabat. Ex hac Ducis oppressione et Herimanni invasione gravissimè afflicta elanguit À diu Ecclesia nostra. Dei autem faciente judicio, eodem anno abjudicatus < fuit Henrico Ducatus et datus Comiti Godefrido de Lovanio causa existente quia eâdem hebdomadâ, scilicet feriâ quintâ qnse fuit Cœna Domini, pugnaverat contra filium abdicati Imperatoris Henrici, Regem creatum Henricum dominum suum super fluvium Mosse oppido Guiscir ante pontem, Regemque, contrito exercitu ejus fugaverat.

Obiit domnus Abbas Theodericus vu Kalendas Maii anno mcvii. Fuit autem i Abbatia sine Abbate usque m Kalendas Februarii. Tandem igitur post indi-D cibiles labores suos. et miras angustias, prœvaluit fratrum canonicè unanimitas unanimisque constantia, et m Kalendas Februarii substitutus est Abbas Rodulfus. Quarto autem Nonas Februarii intravit scilicet die Purificationis S. Ma- + riae vu vero Kalendas Martii consecratus fuit.

Turbatis regni Principibus adversùs Imperatorem Henricum quartum, t propter Comitem Gislebertum Advocatum nostrum Imperatorem deserere no- 1 lentem, et Ducem Godefridum Lovaniensem Imperatori adversantem, irruptio facta est ah eo in oppidum nostrum. Nam stolidus populus prœter corporum communia arma et pectora, stultâ audaciâ nulla praeparaverat adversùs eum repugnationis machinamenta fossatum oppidi detritum et dirutum et plusquam centum locis pervium porta nulla terra loco pontium continua, ligna prostrata nulla transversa tamen audax et malè antè securus populus ruit ei obviam obduratis E pectoribus contraque omnium hominum spem, diu ne intraret virili ei manu obstiterunt et bis et semel violenter ingressum, factâ magnâ strage corporum eorum cruento vestïgio ejecerunt. Sed tertio prœvalentes hostes multitudine et securiores nostris ferreo tegmine, compulerunt nostros intra atrium quod tantùm rmmierant contra eum statimque omne oppidum usque ad quindecim domos igne fuit concrematum. Interea milites circumquaque discurrentes omnia nostra diripiunt, non ampliùs Ecclesiis quàm domiciliis parcunt ; manèque abeuntes quidquid supérerat depopulationi, igni tradunt omnes nostras villas quae illi superfuerunt incendio, suos mancipare fecit Dux suo suorumque servitio. Annus cjuo haec mala nobis acciderunt, annus erat Incarnationis Domini mille- Ai simus centesimus decimus quartus, ordinationis [Rodulfî] Abbatis septimus, xiv Kalendas Augusti, feriâ secundâ, messe maturâ.

EX GESTIS ABBATUM TRUDONENSIUM.

F f f f ij


Pag. 679.

An. 11 06.

Vise t.

Lib. VIII.

Pag. 686.

An. 1108.

Lib. X.

Pag. 696.