Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/625

Cette page n’a pas encore été corrigée

CONTINUATO PER ANONYMUM CAMERAC.


  • An. 1159.

’An. 1167,

Y y y i j

A ferreis protractus multisque confossus vulneribus et lapidibus obrutus, priùs terribilis, nunc occùbuit miserandus ; pro cujus nece miserabili majores terra ; graviùs Episcopo comminantes, multis et variis tumultibus ipsum tandem ad hoc induxerunt ut illos omnes qui manus extenderant in Gerardum a finibus teme suœ procul eliminaret.

Sed pace foris reformatâ seditiones interiùs oriuntur cives etenim Cameracenses Comitem Hannoniœ intra muros suos contra Episcopum receperunt cum eo fœdus facientes quia castrum de Sancto-Auberto Simoni nepoti suo de Oisy contra consilium eorum et voluntatem in feodo tenendum concesserat (a). Unde etiam domum Simonis infra urbem in contemptum Episcopi diruentes, sententiam excommunicationis et interdicti et Cornes et cives canonico judicio incurrerunt. Omnibus tamen his turbationibus per Dei gratiam et auxilium Comitis B Flandriarum [Theoderici] in pace terminatis, post famosam illam stragem apud Crievecuer factam, et haereditas sua filio Gerardi factâ fidelitate et hominio, est restituta et competens satisfactio facta est Episcopo pro excessibus supranominatis. Evoluto postmodùm non multo temporum curriculo Cornes Flandriae Simonem de Oisy adversùs eum rebellantem multùm cœpit werris affligere et munitiones ejus occupare sed dominus Episcopus vir moribus prœdicabilis ipsum sicut hominem suum sicut nepotem suum et amicum suum cœpit consilio et auxilio super omnes defendere non timens iras majorum ob suorum protectionem in se provocare. Tandem ipso mediatore in hanc pacis formam convenerunt, quod Cornes Flandrensis de manu Episcopi suscepit in feodo Osyacum et Castellaniam Cameracensem quam immediatè priùs Simon de Episcopo teC nuerat, et Simonem de praedictis Cornes sœpedictus feodavit providâ circumspectione, quod in modo pacis de jure Episcopi nihil deperiit sed potiùs hominium Flandrensis accrevit (b)..

Exorto intérim famoso schismate in Romana Ecclesia inter Alexandrum et Octavianum Imperator Fredericus cum universo imperio suo .partes secutus est Octaviani ; Franciâ totâ cum reliquo terrarum orbe Alexandri electionem sequente gravis exorta est in Ecclesia Dei dissensio unitatem Christi dividentibus illis qui sua sequuntur et non quse Jesu-Christi. In hac autem divisionis varietate cum digna memoria recolendus Nicolaus Episcopus ita se gessit medium quod nec ab obedientia Remensium quibus in spiritualibus obnoxius erat, Alexandro subjectus resiliret, nec Imperatoris offenderet partes, quibus de regalibus suis fidelis et devotus esse tenebatur. Itaque sub hac rerum incertitudine matuD rus operibus magnanimitate prseclarus Episcopus in cordis contritione et confessione oris Domino Deo suo satisfactionem promittens (quia quâ ingemuerit horâ peccator, exauditur ) apud sanctum Quintinum œgritudine gravatus et in Monte Sancti Martini circa finem suae diœcesis exemptus est a terrenis. Relatus est igitur ad sedem suam suorum manibus, et gloriosam in Ecclesia Dei Genitricis in parte occidentali nunquam postmodùm visurus occasum consecutus est sepulturam (c). Sub specie etenim saecularitatis vir iste militans, inter s^culares omnibus se pro tempore conformans, licèt aliquando terrenœ contagionis maculas contraxerit multitudine tamen benefactorum quœ diversis in locis liberaliter contulit delictorum suorum sarcinam in subditos suos misericors per Dei misericordiam abjecisse credatur, quia nullum bonum a bonorum retributore manet irremuneratum.

E Domnus Petrus, Philippi nobilissimi Flandriarum Comitis frater co-uterinus (d) Sancti-Audomari Prsépositus et Flandrise Cancellarius obtentu fratris sui cujus terror per terras finitimas et fama nominis per longè positas latè se diffuderat, electus est in Episcopum, multis electionem approbantibus, quamplurimis, licèt factum displiceret opponere se non audentibus. Imperatoris etiam facte electioni accessit assensus quia quamplurimis internuneiis Comitis fractus licèt in primis Novo-castello existe™ ab hominibus ejusdem castri in- obiit, sedadCameracum tumulandus honorandè transterflcitur, pridiè Nonas Julii. latus sepultus est in vestibulo Ecclesiœ B. Mariœ ante la) Vide Waterlosmm ad an. 1138. altare S. Johannis Baptistœ. (b) Eadem an. 1153 enucleatiùs narrat Waterlo- (d) Philippus et Petrus ambo ex Theoderico sius. de Alsatiâ Flandriae Comite et Sibylla Andega(c) De Nicolai morte ac sepultura ita Balderici vensi, Fulconis Jerosolimitani Regis filia Theocontinuator Post hune domnus Nieclaus Gosvini de derici secundâ uxore nati sunt. Montibus frater, qui anno Domini HÇTl apud Falcellas