Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/621

Cette page n’a pas encore été corrigée

A et castellum intra civitatem relevatis fossatis et turribus multipliciter implexis, firmavit artificio quodam commendabili.

Sub diebus illis fundatum est Aquiscintense Gœnobium (a) Dei specialiter inter homines habitacnlum per duos milites Walterum scilicet et Sigerum quorum propositum diligenter promovens Episcopus de feodo suo et beneficiis suis locum concessit locupletari. Haffliginense (b) quoque Monasterium Dei secretarium prsedicti Pontificis auctoritate per homines laïcos et idiotas ad eum deductum est religionis cumulum quod usque in hodiernum prœrogativam obtineat Monastici ordinis et privilegium quotidiange in pauperes erogationis. Praeter haec omnia providens sibi in futurum Episcopus, allodia sua de Lestines et de Wolrehem et altaria plurima sicut in privilegiis ejus invenitur in usibus Canonicorum suorum contulit liberaliter : et Hospitale pauperum juxta B Ecclesiam S. Crucis de novo reparavit : Ecclesiam quoque B. Dei Genitricis olim combustam et dirutam a capite superiori usque ad chorum sancti Joannis multis impensis et expensis reformavit in melius et ita regens Episcopatum per sexdecim annos et dimidium (c) ad patres suos appositus sepultus est in medio Ecclesiae sanctse Dei Genitricis.

Gerardo Episcopo ad meliora translato gravis dissensio nata est inter Clerum et populum. Clericis enim per multum tempus ex intestina discordia eligere dissimulantibus cives cum casatis quemdam Manassem Francigenam elegerunt in Episcopum ; et Clerici communi voto instituerunt dominum Maselinum Sacerdotem et Praepositum qui tamen ad declinandum populi furorem gratis cessit et multi ex Clericis Manasse adhseserunt. Quare paratis omnibus itineri suo necessariis, asportatis secum de thesauris Ecelesice aureo calice et duobus C candelabris argenteis, ad Imperatorem [Manasses] est profectus sed non impetratâ ipsius benevolentiâ sine beneficio regalium ad suos redivit inglorius ex hoc graviter Clericis longè a civitate depulsis, nisi sacrosanctis tactis jurassent quod nec per epistolam nec per nuncios Manassen apud Imperatorem impedissent. Sub hoc rerum tumultu Attrebatenses, quod diu ante conceperant opere complentes, proprium sibi de mandato summi Pontificis prœfecerunt Episcopum et a subjectione Cameracensis Ecclesiae suam cervicem, occasione discordiarum quae Cameracenses graviter affligebant nullis se opponentibus, excusserunt. Casati etiam ad libitum suum omnia diripientes, munitiones plures circumquaque erexerunt, praestantes hominium Comiti Flandriarum ut securiùs quœ invaserant obtinerent. Talibus rerum mutationibus quasi de gravi somno evigilantes tam cives nostri quàm Clerici mutato in meliùs proposito, Remorum ArchieD piscopi consilio et assensu Imperatoris, Walcherum Ecclesiœ sua ? Archidiaconum, ob defensionem injuriarum suarum in Pastorem elegerunt et Episcopum. Ipse vero confisus in Deo salutari suo collectis amicis suis et solidariis castrum de Goy in Arroasia et de Rumilly Manasse (d) perempto speluncam quoque latronum Saucit diruit et terrse coaequavit. Primos suae vocationis dies istis futurae probitatis dedicavit argumentis. Postmodùm vero cum litteris Apostolicis Rainaldo suo Metropolitano prœsentatus est, ut ei munus consecrationis impenderet sed Manasses ejus adversarius superveniens et domnum Papam appellans, ne promoveretur interdixit. Walcerus vero nihilominùs consecratus in Episco- (a) Sive Aquicinctinum ( Anchin ) sic dictum a circuinfluentibus aquis positum ad Scarpam fluvium secundo milliari ab urbe Duaco annoque

1077 fundatum si fides Herimanno S. Martini

Tornacensis Abbati qui in historia restaurationis Monasterii sui n° 55 conditum illud ait quindecim annis ante restatiratum Martinianura quain

restaurationem illigat anno 1092. Charta nihilominus Gerardi Episcopi quâ fundationem Aquicinctinam confirmat, nonnisi anno 1079 data fuit.

Vide Galliam Christ. T. III. col. 408. ibidemque inter Instrum. col. 87. n° xiv.

(b) Usitatiùs Afflighemense ( Jfflighem ) dictum in finibus Brabantiae ac Flandria- situm Bruxellam inter et Gandavum uno circiter milliari ab

Alosto olim in dicecesi Cameracensi nunc in

Machliniensi cujus primordia sic describit Albericus ad an. 1083. Jfflighinense Cœnobium tale, auxiliante Deo, sumpsit exordium. Prcedicante Witerico

( Monacho Blandiniensi ) servo Dei, quinque milites ( sex sextus quorum postea caeteros deseruit et tur-CONTINUATO PER ANONYMUM CAMERAC.

bavit ) suà intégré renunciant inter quos Gerardus Niger, qui prœ cœteris excellentior videbatur, doctoris sui consilio animatm cum sociis locum Afflighem dictum, sicut nomine, sic omni barbarie incultum quippè qui latrocinantium tantàm conventiculii aptus erat œdificare et claustrum in eo exstruere aggreditur. Et post aliqua subjungit ad annum 1086 Afflighemensis-Cœnobii fundatores, qui, omnibus abjectv :, ita nudi ad œdipcandum convenerant claustrum, ut nihil secum prarter panes très dimidium caseum et pauca ferramenta detulerint vix tribus ann’ts exactis, a Gerardo Cameracensi Epiicopo in honore Petri et Pauli Ecclesiam dedicari fecerunt.

(c) Anno 1092 xi die Augusti obitum Gerardi

consignant Galliae Christianœ novae Auctores Tom. III. col. 22 quoad diem a Raissio et Baluzio dissentientes, quorum prior 3.1 Julii, alter mensis

ejusdem tertium pro emortuali die hujusce Pontificis notât.

(d) Non quidem Manasse Electo Cameracensi

sed altero Manasse illius loci de Rumillj Toparchâ.


n *An. 1092.