Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/616

Cette page n’a pas encore été corrigée

530

EX LAMBERTI WATERLQSIÎ

tes, sic quœque domûs interiora opera prœclara statim confringunt, partem A. illius habitationis solo tenus obruunt postea domui rogum impommt. Post peracta ista, ut superiùs annotavimus, translato ab hoc sœculo denique Nicolao Prsesule Dei gratiâ providente, Petrus adolescens juvenis çetate nobilis genere utpotè frater Philippi Comitis Flandriae, Praesulatûs habenas felix feliciter obtinuit qui mox adeptus dominium Praesulatûs, in sedeque propria intronizatus, firmiterque ex utraque parte radicatus, in eo citiùs plurimùm convaluit. Propria verô quœque sua utcumque perscrutans ac diligenter sciscitans, x dominus Heros inter Episcopales ruinas statim reperit domum Thunnii a suis civibus indiscretè destructam esse ac combustam. Postea dominus Petrus Electus açcersitis personis Episcopii, atque illis denudans animi sui decretum, atque valdè conquerens super domûs. Thunnii combustionem a civibus suis inhonestè peractam « Idcirco a vobis quaerens dari nobis posco domini et confratres B » super hoc negotio salubre consilium ». Haeeautem proferens personis, siluit. Tractantibus apud se personis, domino praedicto super inquisitione sua optimè obtulerunt responsum « Manifestamus vobis pro certo expedire ad cives vestros j) de perpetrato damno vobis et Ecclesiae peracto primitiis admonitionem publi» cam fieri antequam illis aliquam injimani machinetis » Nec diu dominus Electus personarum suarum datum consultum distulit sed velociùs in praesentiarum sui majores Communise advocans, studiosè ab eis sciscitabatur qua de causa Episcopalem Thunnii domum destruxissent vel incendissent. Cives Electo, .his auditis, mox parabolâ suâ patratâ, responsa reddiderunt incongrua « Audi » clementer civium tuorum rationes, noster pie Princeps, quas nunc pro vero » vobis innoteseimus. Jus fore nostrum et proprium per circuitum urbis nostrae » arbitramur et abortiva quseque castra illicite constructa potestatem obruendi C » concessam » Rursus haec et addentes « Possidemûs supra nuncupata cuncta » in feodo a domino Imperatore, ut prselibavimus atque nobis perpetualiter » sancitum aflîrmamus. » Plurima cives peryersi perverse conlponentes inter alia retulerunt « Bone domine, pro certo dignare intelligere hujusmodi veri» tatem, et non reperies in nobis nsevi maculam. Nempe antecessor vester Episcopus, nobis contradicentibus inconsulte praedictum castrum construxit. » Idem quippè moriens rursùs nobis pro salute sua castrum solo tenus obrui » mandavit ». Istud quippè cives penitùs mendosè protulermit. Sic sic semetipsos assertionibus propriis illexerunt. Nequaquam dominus Petrus civium suorum falsam cavillationem sibi expositam yeritus, sed plurimùm in personarum suarum autenticarum adminiculo fretus, civibus illico in faciem audacter resistens omnium mox civium prolocutiones vel assertiones ratiocinando veris res- D ponsis cassavit. Erigens autem sese erga cives suos, sententiam consulte protulit « Urbani nostri diligenter scrutamini atque cpnsiderate quid in prœsentia nostri » personarumque auribus recognovistis et pertractastis. Mandatum habuisse super » domo Thunnii ab antecessore nostro domino Nicolao Episcopo bonse memo» rise obruendi plenariè vobis astipulatis. Quamobrem hujus relationis testes » idoneos nunc a vobis exigo alioquin per salutem Cœsaris profero nisi testes » idoneos audiero vel videro omnes vos hujus relationis cives falsos approbabo » Pavore majori quàm credipotest cives urbis super responsis Electi auditis sunt perterriti et angustiati, quo se verterent penitùs ignorabant. Tandem sibi dari cives inducias ab Electo fraude petierunt, et gratiam diu respondendi obtinuerunt. Inter im cives perscrutantes apud sese plurima, méditantes quaeque inania tandem sibi valdè nocitura, litteras Imperatori per quosdam urbis majores adver- E sus dominum suum, Petrum scilicet direxerunt contrarias cum ingenti gratiarum copia sanctum et insontem apud aures regias, civium et totius patriœ quasi tyrannum atque vastatorem divulgantes, Per hujusmodi facinus conti-a dominum Petrum Electum primitùs cum fraude cives insurrexerunt, laqueos insidiosè illi tetênderunt parùm profecerunt sed valdè irritati sunt, in tantùm ut quidquid domino Regi pro domini Electi accusatione obtulerunt, penitùs absque gratia amiserunt. Nam pecunise oblata ? Régi Reginaeque quœ neptis Electi Petri esse dignoscitur, valdè contraria extiterunt sicque ab eodem omni bonorum sua prosperitate cassati sunt. Demùm ob legationis suce dolum vix evasere periculum. Apud Curiam civium legati diu sunt nimis aporiati pars quaedam nunciorum apud Curiam remansit pars alia ad cives satis confuse reversa est quid