Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/555

Cette page n’a pas encore été corrigée

CHRONICO SITHIENSI S. BERTINL


Cod. Bert.

S. Jacobi.

Leg. xxix.

Corr.

MCXXXVII.

Parte 3.

Col. 636.

A fulgura et tempestates tanta, ut quidam crederent mundi consummationem adesse, quorum impulsu murus hujus villae S. Audomari a fundamentis avulsus, i.x pedum longitudine evolavit prope Furnis.

Rex Francise Ludovicus Grossus quinque filios habuit et filiam unam ; primus Philippus, quem pater coronari fecit (b) a Papa Innocentio ; hune in Parisiis equitantem in medio vico S. Johannis pôrcus anticipavit, per quem equus ejus cespitans cecidit ; ipse vero sub equo collisus exspiravit. Secundus filius Robertus fuit purus idiota et regno totus inhabilis, et ideo per Regem et Proceres a regni solio refutatus et armis (c), et sibi datus est Comitatus Drocarum ac pro B armorum insigniis scutum auro et lasuro distinctum, non cum liliis, sed per modum scutarii ambitum zonâ rubeâ quasi ligaturam in signum fatuitatis. Genuit iste Robertus filios et filias, qui cum suis sequacibus postea Regi graves exstiterunt et regno, a Roberto dicti Robertenses, sicut nostris temporibus quidam contra Regem Franciae alligati cum Rege Navarrae’ dicti sunt Navarrenses. Ab hoc Roberto Drocarum Comites descenderunt semper sensu molles, arma prsedicta déférentes. Duces etiam Britanniae ab eo descendentes per medium cujusdam Petri Malclerc eadem arma cum quadra Britannise longo tempore detulerunt. Domini quoque de Conchiaco (d), unde unus illorum, ille scilicet qui castellum de Conchi construxit, se Regem coronari voluit, allegans se de antiquiori filio descendisse (e). Tertius filius fuit Ludovicus, vir satis sensatus, pius tamen et mollis, unde Ludovicus juvenis et pius nominatus est, quem C Rex assensu Procerum in Regem coronari fecit. Quartus fuit Henricus Archiepiscopus Remensis. Quintus Petrus de Cortenai. Filia Constantia (f) nupta fuit Raimundo Comiti Tolosae. Rex vero Ludovicus Grossus xxvn anno regni sui obiit, et in Ecclesia S. Dionysii sepelitur anno Mcxxxvi Cui successit filius ejus Ludovicus, qui duxit uxorem Aanordem filiam Willelmi Aquitanise Ducis.

Cùm jampridem Johannem Abbatem nostrum Papa Innocentius a Praelatura dejecisset, fratres nostri minùs consultè et contra Cluniacenses lite pendente, non consulta curiâ, ad electionem procedentes, domnum Simonem Abbatem nostrum elegerunt. Quod videntes Cluniacenses, Papam Innocentium n qui de Roma fugiens apud eos fuerat hospitatus et eorum Ecclesiam dedicaverat, contra nos animarunt, eoque ampliùs quia Johannes Abbas noster prasdictus Concilio D suo quod Remis celebraverat, nec interfuerat cum aliis, nec etiam pro se miserat. Quare Innocentius Papa ad Cluniacensium supplicationem faciliùs acclinis, litteras conventui nostro direxit, quibus electionem dornni Simonis Abbatis nostri, non ob defectum personae, quia bonus et sufficiens erat, sed ob defectum electionis quae lite pendente fuerat attentata, cassavit, prsecipiens ut, domno Anno sequente, excessus maris magnam partem Flandrensis maritimae vastavit (a). Eodem anno Henricus Rex Angliae obiit, cui successit Stephanus nepos ejus.

(a) Cladem illam Renatus Macé, Monachus Vindocinensis, Poeta Gallicus xvi sœculi, alligat anno emortuali Ludovici Grossi id est anno 1137 his versibus

Au tems piteux dans lequel décéda

Louis le Gros, la mer tant excéda

En ses débords, qu’au pays d’Angleterre Elle engloutit grant part de ferme terre Et maints gros bourgs en Flandre ruina. (b) Monuimus supra Ludovicum juniorem a Papa Innocentio non Philippum fuisse coronatum. (c) Hic apertè Scriptoribus coaevis ac supparibus contradicit Iperius dum Robertum Ludovici Grossi filium natu secundum fuisse asserit, eumdemque ob animi imbecillitatem regnandi jure privatum. Quod enim Ludovicus Junior Philippum fratrem suum primogenitum fuerit proximè subsecutus id testatur in primis Anselmus Gemblacensis cujus chronicon in annum 1136 desinit. Ait quippè ad an. 1131 postquam infelicem Philippi narravit exitum Unde pater valdè mœstus Remos adveniens secundum natu filium ( Ludovicum scilicet ) secum advexit, et a Papa inungi et benedici et coronari fecit. Quae verba descripsit Albericus in suo chronico. Idem adstruit Mauriniacense chronicon. Initur iriquit consilium, ut Rex quantociùs ad Concilium ( Remense ) properaret et Ludovicum filium qui post Philippum natus erat, subrogaret in Regem. Denique Ludovici Junioris epitaphmm ipsum haereditario jure fratri in solio subrogatum fuisse perspicuè declarat his verbis

Transit in hœredem pius ille prior Ludovicus Nomine sede, fide, nec pietate minus.

Ad Roberti stupiditatem quod spectat, hujus nec in gestis illius, nec in Scriptoribus Iperio anterioribus ullum occurrit vestigium imo virùm

fortem strenuum militari virtute praeditum nec consilii inopem, nec pietate carentem fuisse tota vitae illius series evincit.

(d) Cod. Bertin. de Conchiaco. Cod. Alciac. de Couchiaco. Rectiùs de Codiciaco de Couci.

{e) Ingelramnum III Codiciacensem Toparcham intelligit unum scilicet e Primoribus Galliae adversùs Blancham Reginam regnique dum filius

ejus Ludovicus IX per aetatem sui juris nondum esset, Administram fœderatis ut ei videlicet clavum eriperent non verô quemadmodùm fingit Iperius, omni veterum testimonio destitutus ut Ingelramnuin in regali solio collocarent.

(f) Constantia primùm Eustachio Boloniensi Comiti, Stephani Anglise Regis filio nupsit anno 1140, deinde post hujus obitum anno 1154 Raimundo Comiti Tolosano.