Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/495

Cette page n’a pas encore été corrigée

HISTORIA RESTAURATiE S. MARTINI EGCLESI^E.


Tom. XI IL F f f

An. 1146. 

Num. 115.

A nobili viro et Jaudabili bonum testimonium ferre, nec pro aliqua malivolentia alium Episcopum elegisse sed si non inferioris meriti bono Martino ipse esset eos tamen desiderare ut mater sua Tornacensis Ecclesia pristinam dignitatem proprii Episcopi reciperet. Tantam autem necessitatem hujus rei esse ut cùm in Episcopatu Tornacensi plusquam Dcccc millia populi diversi sexûs et setatis continerentur tamen propter absentiam Episcopi teste ipso Episcopo, mortui essent infra decem annos plusquam centum millia qui non fuerant consecrati oleo de manu Episcopi, plusquam etiam tam homicidio quàm aliis criminibus implicatos ibi esse, qui non suscepissent pœnitentiam criminum suorum àb Episcopo. Cùmque haec et alia multa in praesentia Episcopi domnus Herimannus retulisset quorum Episcopus nihil negavit ; Papa stupefactus electionem Tornacensium coram omnibus confirmavit seque eam perfecturum promisit ac Cardinales qui B circumsedebant exhortatus ut se exinde adjuvarent de sede sua surrexit, et in secretarium cum eis intravit legatis nostris sperantibus causam suam citiùs terminandam. Postea eos plusquam xv diebus Papa detinuit, donec domnus Simon, quingentis marchis argenti per curiales distributis gratiam domini Papa ? recepit qui tamen eum in secretarium nobis pra ?sentibus evocans, coram Cardinalibus praecepit ei sub periculo ordinis sui, ut nullam omnino malivolentiam in facto vel verbo Tornacensibus ostenderet, qui pra ?cepto suo electionem Episcopi fecerant. Sicque legatis nostris eum osculo reconcilians, litteras eis dedit in quibus nobis mandavit quod de electione nostra voluntatem non mutasset sed ad praesens per consilium differret donec convocato Episcoporum et Metropolitanorum Conventu, quod cœperat confirmaret. Interim autem prsecipiebat ut ei solitam obedientiam exhiberemus. Sic itaque legatos nostros tristes dimittens .et multis C malè loquendi occasionem dans, sequenti (a) anno moriens, Cœlestinum habuit successorem qui infra unius anni spatium defunctus Gerardo Cancellario, qui Lucius dictus est Apostolicam sedem dimisit. Eo quoque similiter infra annum defuncto Eugenius succedit qui primo Bernardus vocatus, in Cœnobio Clarevallensi Monachus fuerat, deinde ab Innocentio Papa in Monasterio S. Anastasiae Abbas Romae ordinatus fuerat. Hic ergo cùm ab omnibus nobis nunciaretur avidus pecuniae non esse, per internuncios de negotio nostro edoctus est et quid exinde facere vellet requisitus, respondit se facturum quidquid Abbas Clarevallensis inde sibi per litteras mandasset. Cùm itaque dubii sermones inter nos pro hac causa renovarentur ; ecce subito Theodericus Praepositus Ecclesiae S. Maria ? infirmitate nimiâ gravatur et Monachus factus in hoc Cœnobio moritur, sequenti etiam anno Electus noster Absalon Abbas sancti Amandi vitoe D terminum fecit. Sicque nobis ostensum est quod nec ipse, nec Herbertus Morinensis Archidiaconus a Deo prœdestinatus fuit ut fieret Tornacensis Episcopus alii enim illud officium servabatur.

Cùm ergo isti defuncti fuissent filius sororis Theoderici nomine Letbertus ] ei in Praepositura successit. Cujus instinctu, alius Letbertus cognomento Blondus, qui postea Cancellarius, deinde Pra ?centor S. Mariae fait, cum litteris Abbatis Clarevallensis Romam petit, Eugenio Papa ? negotium Tornacensis Ecclesia ? pandit, utque tandem debito fine opus quod sibi Deus reservaverat terminare et consummare studeat, suppliciter exposcit. Volente Papa ei litteras dare, ut rursùm Tornacenses electionem Episcopi facerent ; respondit ille se nunquam hujusmodi litteras laturum sed si Papa sibi consecratum manu suâ traderet Episcopum cum ipso se reversurum eumque a Tornacensibus cum honore E debito suscipiendum. Quid multis morer ? Instanti ejus petitione et constanti pertinaciâ flexus Papa quaerit ab eo quem velit in curia sua eligere ille ut sapiens juvenis consilium suum in ore domini Papa ? ponit. Convocat Papa Cardinales, et quid sibi super tanto negotio faciendum sit consulit. Venerat tune fortè Romam Anselmus Abbas S. Vincentii Laudunensis, qui in Cœnobio S. Medardi Suessionensis Monachus factus fuerat. Hicergo illis diebus pro Ecclesise suae necessitatibus Romam veniens, et in curia Papa ? notissimus, primùm ab ipso Papa nominatur, statimque a Letberto et ejus sociis eligitur, et Papa ? consecrandus pra ?sentatur. Reluctatur et contradicit, dicens se validâ infirmitate detentum, et de morte potiùs quàm de Episcopatu sollicitum. Persistit Papa in sua sententia, et obedientia ? vinculo coactum Dominicâ Lcetare Jérusalem (b) solemniter consecrat (a) Innocentius Papa an. 1143 vitae finem imposuit. (b) Dominicâ iv Quadragesimae an. 1146.