Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/494

Cette page n’a pas encore été corrigée

408

EX HERÎMANNI TORNACENSIS

Num. 113.

An. 1141.

Num. 114.

An. 1142.

vita sua liceret ei retinere. Sed Noviomenses Clerici hoc audito, Radulfum A Vermandensem adeunt et germanum suum Simonem vendidisse suum Episcopatum derogantes propositum Abbatis per eum évacuant et evertunt. ’<̃ Per idem tempus inter Papam Innocentium et Regem Ludovicum filium superioris Ludovici cognatosque ejus supra memoratos Simonem scilicet Episcopum et Radulphum Comitem, lis exorta est pro qua Rex cum Comite christianitate privatus est, et in annum tenti sunt ; Episcopus vero ab officio episcopali per aliquod tempus suspensus. Papa enim Clericum quemdam [ Petrum de Castra] cognatum Cancellarii sui, in Bituricensem Archiepiscopum consecravit quod quia Rex concedere noluit, christianitate privatus est. Cornes vero volens in matrimonium sibi copulari [ Aleidem sive Petronillam ] germanam Alienorse Reginœ Francorum uxorem suam legitimam de consanguinitatis linea calumniari cœpit sed quia absque judicio canonico ab ea separari non valuit B prsefatum Simonem germanum suum, junctis aliis duobus Episcopis [Bartholomaeo ] Laudunensi scilicet atque [ Petro ] Silvanectensi fecit per sacramentum testari sic se propinquitatis. lineâ cum uxore sua conjungi, ut fœdera matrimonialia ab invicem deberent dissolvi. Quo juramento completo ah ea se disjunxit, et germanam Reginse duxit quse amb* fuerunt filiœ [ Guillelmi ] Comitis Pictavorum et Ducis Aquitanorum quae etiam propinquiores ei erant. Fama hujus perjurii per totam disseminata regionem etiam ad Apostolicam audientiam delata est per Comitem Theobaldum Burgundiorum (a) Principem hujus enim erat neptis ea quam Radulfus Comes dimiserat et dedecus repulsa ? eum spectabat. Quam querimoniam cùm per nuncios suos auribus Papae deposuisset Comitem vinculo anathematis ligavit, et Episcopos ab officiis episcopalibus per aliquod tempus suspendit. Hâc ergo dissensione inter Papam et Regem atque Episcopum No- C viomensem compertâ Theodericus Prsepositus, qui Gunthero successit, ardens desiderio cum Clericis Tornacensibus ut Ecclesia sua pristinam dignitatem reciperet, domnum Herimannum qui quondam Abbas noster exstitit, secret’o alloquens ut Romam eat, et animum Papœ super hac causa cautè exploret, hortatur. Domnus Herimannus favens eorum precibus, Romam pergit, Innocentio Papse litteras quas olim Paschalis Papa Tornacensibus transmiserat ostendit totum rei suprascriptae ordinem pandit. Tandemque ipse etiam litteras ab eo accipit, in quibus Tornacenses commonuit et auctoritate Apostolicâ pracepit ut communicato religiosorum et discretorum virorum consilio remotis dilationibus Episcopum proprium eligerent ; electum autem Remensi Metropolitano consecrandum prsesentarent quod si ipse nollet perfîcere ad suam prœsentiam ducerent. Has litteras domnus Herimannus praesentat Tornacensibus diem electionis D ponimus et personas diœcesis convocamus.

Initoque consilio cum religiosis viris Absalonem Abbatem S. Amandi virum religiosum unanimiter nobis in Episcopum eligimus Protinùs electio Remensi Archiepiscopo notificatur sed ipse dicit quod non auderet eum consecrare pro Regis et Radulfi Comitis timore. Unde necessitate cogente compelliinur Romam remittere et ipse quidem Electus ut vir sapiens renuit ire veritus quod postea accidit ne Romana Curia per pecuniam a sententia flecteretur sicque sibi in dedecus verteretur si repulsam pateretur. Clerici autem Tornacenses juncto sibidomno Herimanno Romam proficiscuntur litteras suas pro electione facta Papse ostendunt et ab eo gratissimè suscepti, de die in diem exspectant ejus terminale responsum cum subito Simon Episcopus eos subsecutus adesse nuntiatur ingressusque palatium cum Clericis suis Papœ conqueritur super Clericis E Tornacensibus qui praetergressi fidelitatem et obedientiam quam sibi promiserant, electionem alterius Episcopi contra se fecerant. Respondet Papa a fidelitate et obedienfia quam ei promiserant, se eos absolvisse et ut proprium Episcopum eligerent eis praecepisse ideoque super his nihil eos deliquisse. Subjunxit quoque domnus Herimannus annuente sibi Papâ ut diceret Clericos Tornacenses nullam contra Episcopum Simonem accusationem coram Papa detulisse sed ei utpotè (a) Nullus inter Burgundionmn seu Duces seu Magni ejusdem province Comitis fuisse decernit Id Comites occurrit Theobaldus. Eleonoram nuncupat unum constat hujus Theobaldi propinquam extihanc primam Radulfi uxorem Buchetius, filiamque tisse, qui eo nomine patrocinium ejus, scriptis Hennci-Stephani Campaniae Comitis fuisse ponit ad Innocentium Papam litteris adversùs Radulfum magis quàm adstruit. Auctor Historiae Comitum suscepit. Campanise filiam ex fratre vel sorore Theobaldi

nobili