Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/442

Cette page n’a pas encore été corrigée

E VITA B. CAROLI BONI


Num. 45.

Num, î6.

Num. 47.

  • An. 1J27.

Quo tempore non cessabat Praepositus et sui consulere et circumvenire quos-» A cumque, ut sibi faverent, dando et promittendo plurima. Nam mandavit Willelmo Comitatum se donaturum et ideo hominia et securitates exhortatus est illum ab omnibus accipere Flandrensibus, quos aut vi aut pretio cogere potuisset. Transmandavit Furnensibus Praepositus, qui in ejus amicitia steterant, ut securos et homines sese Willelmo constituèrent. Mandavit quoque Episcopo Noviomensi litteras, quibus excusationem suam obtulit, quod in traditione Comitis nihil conscius fuisset consilio vel facto quin et summâ dilectione filiis Ecclesise sibi scilicet et Canonicis suis, consulendo succurreret, reconciliando Ecclesise loca, et ad celebranda divina officia sui Pontifîcatùs auctoritate et prsesentiâ ipse celeriter adventaret. Sub eodem tenore litteras direxit Episcopo Morinorum Joanni. Apud Kerseca (a) Roberto qui neptem ipsius Prsepositi duxerat, mandavit ut domum et loca sua fîrmissimè praemuniret donec cons- B tituisset Willelmum Iprensem in Comitem. Erat autem ille Robertus miles liber antequam uxorem accepisset neptem Praepositi sed postquam annuatim illam tenuisset, seeundùm legem Comitum Flandriae servili conditione ad Comitem pertinebat unde conflictus inter Comitem Carolum pium et Prœpositum et suos de servitute et libertate exortus est perniciosissimus. Mandavitque idem pro Flandrensibus illis qui circa mare sibi vicini manerent ut cum sua potentia sibi et nepotibus suis in auxilium venirent, si forte in regno et Comitatu aliquis ad vindicandum insurgeret.

Prsecepit potenter civibus nostris ut loca suburbii circumsepirent fbssatis et sepibus quatenùs contra quoscumque sese defenderent. Consepserant tempore eodem suburbium cives quidem, sed prorsùs aliâ intentione quàm ipsis et consultum et imperatum fuisset, sicut postmodùm fuit manifestum. Igitur sepes et C ligna Comitis occisi, et Fromoldi Junioris (qui proscriptione suarum rerum exsilium expectabat) extra suburbium, et insuper universa quse ad opus sepiendi utilia sibi videbantur, Castellano duce, diripiebant cives, et fabricabantur ad defensionem communem turres et propugnacula et exitus contra hostes in quo ergo perficiendo omnes festinabant, tam Clerus quàm populus. Itaque nulla fuit requies nocte in vigilando et die operando, donec consummato opere circumsepiendi suburbium, custodes ordinarent ad singulas portas et turres et propugnacula quatenùs nemo exiret nisi cognitus et nemo intromitteretur nisi ci vis.

Nonas Martii feriâ secundâ divinae ultionis gladios evaginavit contra inimicos Ecclesiae suse Deus, et cominovit cor cujusdam militis Gervasii in exercendam vindictam acriùs et celeriùs quàm eo tempore aestimabatur ; et sic col- D lectâ ira suâ cum tota potentiae manu miles ille saeviebat contra sceleratos illos qui optimum Principem pium et justum, in servitio Dei ad venerationem sui et Sanctorum suorum prostratum humiliter, in sacro tempore Quadragesimse, et in sacro loco et in sacra oratione, dominum suum pessimi servi tradiderunt morti, intra quos tutum se semper fore crediderat. Gervasius igitur qui familiaris erat et fidelis domino suo piissimo Carolo, utpote qui Camerarius ejus exstiterat et ad ejus consilia et dispositiones secreto et apertè accesserat, pro morte carissimi sui domini dolens et iratus, cum peditum exercitu truculento, et militum coronâ et armorum densitate succinctus circumvallavit se contr a hostes Dei, et accurrens obsedit oppidum, quod in defeiisioiiem traditorum stabat praemunitum valdè nomine Raiwnschot (b) quod quidem et ex loci difficultate et ex ipsa munitione invincibile fuit et inaccessibile, et E accepit prœdam magnam in pecudibus çastri ilHu^ et vicinorum. Nam eodem tempore securi degebant universi qui ad illos sceleratos pertinuissent, credentes neminem in toto mundo vel velle vel posse insurgere in dominos suos, eo quod tantse audacise facinus illi miseri in dominum suum Comitem peregissent. Excsecaverat enim illos Deus, ita ut nihil consilii et rationis obtinerent ; sed prœcipitati in omne malum irâ et furore debriati, timore et pavore errarent tam illi qui tradiderant Comitem quàm omnes qui in eorum auxilio manerent. Quandoquidem securos se crediderant, et omnes in regno vel inferiores se vel (a) Forte Kemseca in Wasia ditione. Sugges.ut non {b) Est Rauenscot in agro Brugensi seu Franconatu nemo inquiunt Bollandiani legendum forsan Kacs- propè Lisiam fl. e regione Ekeloi. Vcrùm videtur kercha vel Kacsikinskerka nomen pagi circa Dix- hic locus urbi Brugensi vicinior fuisse et jam igne rrudam, nature loci ad quamlibet munitionem apti. et armis destructus desiisse. ( Bolland. )