Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/441

Cette page n’a pas encore été corrigée

AUCTORE GALBERTO.


Yyij

Nunt. 42.

An. 1127.

Nuin. 44.

A Clero et populo probaret. Igitur lator ille captus et ab jumento jactatus non pervenit ad Episcopum quod audiens Preepositus valdè timuit sibi. Feriâ quartâ et quintâ Prsepositus mandavit per quemdam garcionem Waltero ex Frorerdelfo (a) ut per fidem quam sibi et nepotibus suis dederat adjuratus, in auxilium sibi cum potentia sua festinaret, et transmisit ei quadringentas marcas argenti. At ille acceptâ pecuniâ simulabat se venturum, et nunquam venit, nisi ut ei et nepotibus suis noceret. Episcopus vero Simon qui frater (b) erat uxoris Comitis Caroli, persequebatur Ecclesiam Brudgensis castelli, gladioque anathematis sacrilegos et traditores illos percussit, et ne quis fidelium in eorum conspirationem et auxilium declinaret prorsùs prohibuit ; sin vero sub anathemate omnes adjutores eorum in malo praefato damnavit. Quarto Nonas ejusdem mensis sextâ feriâ Canonici et Prgepositus ad explen- Nun B das de more funeris exequias, et sepulcro jam praeparato in Ecclesia S. Petri *Ai extra muros convenerunt ubi Missa fidelium defunctorum pro anima pii Comitis est celebrata ubi admodum pauci prseter Canonicos offerebant. Nam de curia nullus obtulit 1 nisi Balduinus Capellanus Odgerus junior et Godebertus Clerici Comitis. Redierunt postea et Prsepositus et Fratres in Ecclesiam S. Donatiani, ubi funus aderat et intromissis pauperibus in Ecclesiam Fromoldus senior dispersit denarios per manus tamen Prsepositi omnibus qui volebant recipere egentibus pro salute animée Caroli pii Consulis. Quod quidem non sine lacrymis ille senior Fromoldus fecit, imo plures impendit pietatis lacrymas quam denarios quippè maximus pauperum erat conventus, qui eleemosynas susceperunt. Distributione vero eleemosynarum consummatâ corpus nobile in solario transportatum est et prsesens juxta monumentum consistens PrœpoC situs deflebat tune tandem Consulem quem rationis ductu recognovit patrem fuisse universae regionis Flandriarum et talem illum planxit, qualem quidem recognoscere obstinato animo indignabatur. Et clausus est in sepulcro pro necessitate illius temporis constructo et si non sicut decebat tamen consequente opere et artifîcio infra positus claudebatur.

Priore die ante Nonas primi mensis Domini,câ Godescalc de Thaihals ab Nu, Ipra internuncius ad Prsepositum Brugas venit in heec verba ce Dominus meus » et intimus amicus vester, Willelmus ex Ipra (c) salutem et amicitiam, et in » omnibus promptissimum auxilium quantum in se est, vobis et vestris apertè » demandât » Caetera vero quse pudor erat palam referre, postquam omnes ei applausissent introductus in cameram denudavit Prseposito et Willelmo ex Wervi et Borsiardo, et eis quos intro ad se asciverant paucos unde tota D domus Iseta deinceps fiduciam obtinebat in Willelmo, adeo ut Comitem eum vocaret et assumeret. In quo mandationis occulto sapientes et qui conjecturas componebant, notabant traditionis notâ Willelmum qui traditores loci nostri in maturitate sceleris sui salutasset, et cum tota potentia sua ipsis auxilium promptissimum fide et scripto et securitate obtulisset. Cùm ergo reversus est nuncius, captivati sunt mercatores Flandrise de quocumque loco apud forum convenissent in Ipra et constricti ut in Willelmo fidem securitatem et hominia facerent et sic in Comitem sibi assumèrent quod quidem consilio Prsepositi etsuorumfactum erat, sperantes se sic frustra tradidisse pium Comitem Carolum. Et quidem in Consulatum sublimatus fuisset Willelmus (d) eodem tempore si statim Brugas descendisset ad faciendam vindictam domini sui et nepotis traditi Consulis sed quia non sic erat a Domino dispositum, necesse erat divinam E sequi ordinationem tam Principes alios quàm populum terrae et unanimes omnes fieri ad ulciscendam mortem Consulis piissimi. Adhuc suburbani nostri loci apertè introierunt ad consilia dominorum illorum Prsepositi scilicet et Castellani et nepotum suorum nefandorum et secreta consiliorum suorum perquirebant, ut sic astutè rescitis eorumdem dolis et machinationibus, cautiores in poste rum forent.

(a) Aliàs Forereleslo, Videtur esse Vlaerslo propè cui prœ B. Carolo jus erat succedendi in Comitatum Dixmudam. Flandrise, nisi illegitimo thoro natus fuisset. (b) Scilicet uterinus. Nam mater ejus Adela Vi- (d) Tradit Gualterus n°. 64, Guillelmum, mox ut romandensis Comitissa, defuncto Hugone Magno Comitis mortem audivit eâdem die. sibi Comitatum Philippi Regis fratre iterùm nupta est Rainaldo (frustra tamen) vindicasse, Ariam oppidum munitissi-Coiniti Claromontano eique peperit Margaretam mum occupasse, et oppidanos omnes sibi ftdelitatemjudein a Carolo Bono in uxorem acceptam. rarefecisse ; sanctum-Venatitium, Casletum, Bellulam, (c) Erat Guillelmus Iprensis seu Loanus filius Ipram) Bergensem quoque terram et Furnensem pari Philippi Comitis, fratris Roberti Hierosolymitani modo sibi subegisse.