Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/439

Cette page n’a pas encore été corrigée

AUCTORE GALBERTO.

A ricum et simul cum eo fratrem Walteri ex Locris et ab invadentibus illos vitae conservavit.

Ipso momento proditi sunt eisdem gladiatoribus duo filii Castellani ex Brudhirch interim in solario Ecclesise peccata sua Sacerdotibus confitentes quorum scilicet filiorum militia benè apud omnes et simul eorum conversatio commendabatur. Walterus et Giselbertus dicti sunt, fratres genere militiâ pares, elegantioris formae nobilitate digni ut ab omnibus amarentur qui eos agnovissent. Qui mox auditâ cœde in Comitem et patrem suffugere satagebant sed illos apud Harenas in exitu suburbii persequebantur, equo excurrentes post illos traditores pessimi. Quorum alterum fratrem nefarius miles, Eric nomine unus quidem illorum qui Comitem tradiderant, ab equo quo insidens fugeret, dejecit et dejectum simul cum persecutoribus interfecit. Alterum B quoque fratrem in ostio hospitii sui in fugam prosilientem, ex opposito ei occurrentes gladiis trajecerunt quem unus civium nostrorum nomine Lambertus Berakin cadentem securi suâ quasi lignum aliquod detruncavit sicque illos fratres occisos beatitudini sanctae, quae in supercœlesti vita est, transmiserunt. Caeterùm Riquardum ex Woldman, illius oppidi virum potentem (cujus filiam nepos duxerat Thancmari contra quem lites et seditiones hactenùs Praepositus et nepotes ejus exercitaverant) per leugam unam persequebantur fugientem qui cum suis militibus ad Comitis curiam ascenderat sicut plures Principes qui eodem die sese prseparabant ad curiam ituros. In qua persecutione frustrati proditores redierunt usque in castrum, in quod Clerus et populus loci nostri confluxerant et attoniti quidem pro eventu rerum vagabantur. Qui ver 6 in Comitis amicitia priùs scilicet dum viveret, constiterant, timebant procul dubio C et ad horam latitantes ab aspectu illorum traditorum declinabant. Qui vero de curia Comitis ab amicitia ejus pendebant in fugam celeriter conversi, interim dum tumultuabat populus fugerunt. Gervasius Camerarius Comitis, quem priorem ad vindicandam domini sui mortem dextera Dei armavit, interim versùs Flandrenses cognatos suos equo aufugit. Joannes quidam serviens Comitis, qui cameram observare consueverat et quem prae servis dîlexerat Cornes fugit a manè equo currendo per devia usque in meridiem, et eo tempore meridiei pervenit in Ipram, divulgans ibidem mortem Comitis et suorum. Quo tempore negotiatores omnium circa Flandriam regionum ad Ipram confluxerant in Cathedra S. Pétri ubi forum et nundinse universales feriabantur qui sub pace et tutela piissimi Comitis securi negotiabantur. In cujus fori confluxu cum fama universos de diversis locis percelleret accinctis rebus suis et die et nocte D fugerunt secum infamiam nostrae terrae ferentes et ubicumque divulgantes. Planxit ergo illum Consulem pacis et honoris omnis homo quicumque vel famam ejus audierat. Sed in castro nostro in quo occisus jacebat dominus noster et pater piissimus Carolus, nullus audebat apertè deflere eventum mortis ejus ; quasi ignotum suum inspicientes dominum, et quasi peregrinum suum videntes patrem dolores et suspiria sine lacrymis reprimebant quos tamen dolores tanto graviùs intiis tolerabant, quanto sibi per lacrymas et ejulatus mederi non audebant. Nam nepotes Prœpositi et ille sceleratissimus hominum Borsiardus cum complicibus suis statim post fugam inimicorum suorum in castrum reversus, Walterum ex Locris requirebant sui milites et ipse, quem maximè oderant. Nam de consilio Comitis fuit, et nocivus eis in omnibus, qui instigaverat ad hoc Comitem, ut in servos sibi subjugaret totam illam cognationem Prœpositi. E At idem Walterus quoque permotus angustiâ se in organistro, scilicet in domicilio quodam organorum Ecclesise in eodem solario quo occisus jacebat Consul, occultaverat ab eo tempore quo interficiebatur Cornes, usque ad reversionem nefandorum illorum in castrum, scilicet quando post fugatos hostes suos circa meridiem redierunt. Irruerunt igitur p%r januas intra templum et discursitantes nudis gladiis et adhuc cruentis, clamore maximo et armorum fragore circa scrinia et subsellia Fratrum Ecclesiae requirebant Walterum Walterum ex nomine vociferantes. Et invenerunt Castellanum ex Brudhirch., quem in solario vulneraverant ad mortem adhuc spirantem hune per pedes abstractum tune tandem in januis Ecclesise occiderunt.

Interea per loca et intra et extra Ecclesiam requirebatur Walterus ex Locris. Unus vero ex custodibus templi occultaverat illum cui et ipse pallium dimi-


Num. 27.

k

t

L

i

i

l Num. 28.

  • An. 1127.

Num. 29.

Num. 30.

Tom. XI 11. Y y