Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/378

Cette page n’a pas encore été corrigée

292 EX ROBERTI DE MONTE de Bailleul. An. 1151. laudabilis vitae senex virgo cursum fmivit vi Nonas Julii, Sabbato infra Oc- A tavas Apostolorum Petri et Pauli, circa decimam horam diei, anno aetatis lxv, Monachatûs vero L. Rexit autem Abbatiam sibi commissam prudenter utpotè filius religionis, et posteà pater et pius amator, annis x et diebus xxin Huic sancto viro successit domnus Rogerius Prior secundus in utroque Testamento apprimè eruditus necnon clericali ac seculari scientiâ decenter ornatus et ab omni communiter Congregatione electus, in ipsis videlicet Octayis Apostolorum Petri et Pauli qui benedictus apud S. Wandregesilum in die festivitatis S. Jacobi Apostoli a venerabili Hugone Rotomagensi Archiepiscopo, ab eodem coram Conventu Beccensi in sede sua collocatus est extunc supra gregem sibi commissum pro posse suo die ac nocte decenter vigilans. Eodem anno post Pascha obierat domnus Bernardus Abbas Montis Sancti Michaëlis Monachus Beccensis qui multùm intùs et foris idem Monasterium B emendavit. Dux Gaufridus castellum Monasteriolum in pago Pictavensi obsedit, et fecit ibi tria castella lapidea et duravit illa obsidio per tres annos, usquequo [Giraldus] Berlai dominus castelli reddidit se Comiti. Tune etiam Cornes turrem et castellum evertit. In festivitate Pentecostes David Rex Scotorum accinxit armis militaribus Henricum primogenitum filium Ducis Gaufridi et neptis suae Mathildis Imperatricis, qui anno praeterito de Normannia in Angliam transfretaverat. Eodem anno circa Augustum rediit Ludovicus Rex Francorum de Jerusalem. Anno mcl, fuit hyems maxima, tribus mensibus continua, tam horribilis ut quidam hominum prse nimio frigoris dolore in membris suis laederentur quâ etiam remansit ex maxima parte vernalis agricultura et inde subsecuta est ma- C gna sterilitas. Iterùm combustum est Monasterium Corbeiae (a). Anno mcli Tebaldus Cornes Blesensis Gaufridum, filium Ducis Gaufridi armis militaribus decoravit. Everso castro Monasteriolo a Duce Gaufrido obsessis tribus castellis lapideis per tres annos, quod inauditum est post Julium Csesarem capto etiam [Giraldo] ] Berlai domino castelli contra voluntatem et prohibitionem etiam Regis Ludovici, facti sunt inimici ad invicem Rex et Dux Normannise Gaufr idus. Jam anno prseterito Henricus filius Ducis de Anglia redierat, et pater suus reddiderat ei haereditatem suam ex parte matris, scilicet Ducatum Normannise. Factâ itaque discordiâ inter Regem et Comitem venit Rex cum magna militia, et Eustachius filius Regis Stephani cum eo, in Normanniam ante castellum Archas. Adfuit et ibidem Henricus e contra Dux Norman- ’t’ro nmn~ n~minn~, nvenn ~.Tnr_. inr~nnr.mm erWnrrn~rnwe~"m U"~+Dn’f’n"’II. C!oÀ n nise, cum adinirabili exercita Normannorum Andegavensium, Britonum sed D Principes exercitûs ejus qui maturiores eo erant et consilio et setate non permiserunt ut cum Rege domino suo congrederetur nisi ampliùs illum in aliquo quàm antea fecerat opprimeret, Eodem anno, paulo antè, idem Dux obsederat castellum Torinnense; sed propter adventum Régis infecto negotio discesserat, combustis tamen domibus infra muros usque ad turrem, et parvum castellum circa eam. Gaufridus Cornes Andegavensis cepit castellum de Nube super Robertum Comitem Perticensem, quod anno prseterito perdiderat per traditionem Johannis filii Willelmi Talevatii. Unde Rex Ludovicus iratus et Robertus frater ejus, congregato exercitu venerunt usque Sagium civitatem Guillelmi Talevatii et eam combusserunt. Intérim Ludovicus congregans exercitum de omni potesta te sua, mense Augusto *fecit illum deduci super ripam Sequanse inter Mel- E lentum et Medantam. Nec segniùs Gaufridus Cornes Andegavensis et Henricus filius ejus Dux Normanniae suas *cater-as ordinantes, in margine Ducatûs Normanniae, sua defensuri consederunt. Interim credo dispositione divinâ, quae videbat negotium illud non posse finiri sine multa effusione humani sanguinis si uterque exercitus hinc inde conveniret, Rex Lu,dowcus in civitate Parisius acutâ febre corr eptus in lecto prosternitur. Hac de causa sapientibus viris ac religiosis intercurrentibus, ex utraque parte dantur et accipiuntur induciée donec Rex convalesceret. Quo convalescente, Deimisericordiâ serenitas pacis refulsit 1 reddito Giraldo Berlai pro quo in maxima parte discordia erat, et Rege assumente hominium de Ducatu Henrici Ducis Normannia. (a) Addit codex Regius 4862 Obilt Henricus Fulgeriarum dominus in Ecclesia Savignei foetus Monachus..