Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/377

Cette page n’a pas encore été corrigée

APPENDICE AD SIGEBERTUM.


Vezelia-

cum.

Corr.

Odonem.

Eonis.

Ooij

A fecerat ; maxime quia Papa Romanus aliquando, antequam ad Monachatum iste veniret ad sacrum ordinem illum promoverat erat enim Transmontanus utpotè civis Pisensis. Fuit autem ordinatus primâ hebdomadâ mensis Martii, et vocatus est Eugenius.

Incœptum est caput Monasterii Beccensis Ëcclesise pridiè Idus Augusti, prsesentë pise memoriae domno Letardo Abbate.

Anno mcxlvi visis miraculis quse fiebant in locis religiosis et afflictione cum humilitate multimoda carris venientibus auditâ etiam conquestione Christianorum de sanctis locis venientium super irruptione Paganorum prœdicatione etiam Bernardi Abbatis de Claravalle, viri non contemnendae auctoritatis cui Papa Eugenius injunxerat hoc officium commoti Ludovicus Rex Francorum Conradus Imperator Alemannorum, Fredericus etiam nepos ejus, Dux Suevorum, B Galerannus Cornes Mellenti tertius Guillielmus de Warenna Cornes, frater ejus (a), Theodoricus etiam de Auseis Cornes Flandrensis et alii multi magnae auctoritatis et dignitatis viri, Franci, Normanni, Angli, et de aliis regionibus innumerabiles, non solùm milites et laïci sed etiam Episcopi Clerici Monachi, crucem in humeris assumentes ad iter Jerosolymitanum se praeparaverunt. Rex autem Francorum et Robertus frater ejus et Galerannus Cornes Mellenti, et alii multi juxta Vigiliacum die Dominicâ in Ramis Palmarum crucem assumpserunt. Tornacensis Ecclesia cœpit habere proprium Pontificem, cùm a tempore S. c Eligii sub Noviomagensi Episcopo egisset.

Dux Gaufridus sartatecta turris Rotomagensis et castelli, quae per obsidionem corrupta fuerant, decenter restaurat. Facta est eclipsis solis v Kal. Novembris (b). Anno mcxlvii Henricus, filius Ducis Gaufridi et Imperatricis, de Anglia C in Normanniam veniens susceptus est a Conventu Becci solëmni processione die Ascensionis Domini. Controversia inter Monachos Becci et Canonicos de Oxineford pro Ecclesia de Bello-monte Parisius in prœsentia Papae Eugenii terminata est. Eodem anno Canonici regulares auctoritate Papa ? Eugenii positi fuerunt in Ecclesia S. Genovefae Parisius quoniam seculares Canonici injuriam fecerant hominibus Papae in quadam processione et habuerunt iidem Canonici primum Abbatem Henricum Priorem Ecclesiae S. Victoris ; de qua Ecclesia ordinem susceperunt. °

Ludovicus Rex Francorum et Regina Alienor et socii sui quos supra memoravimus, praesente Papa Eugenio, in expeditionem Jerosolymitanam ituri a Parisius recesserunt. Quas tribulationes et miserias in ipso itinere dum per terram Imperatoris Constantinopolitani transirent, a fame pestilentia, incursione PagaD norum perpessi sunt, non est nostri studii enarrare. Quia enim de rapina pauperum et Ecclesiarum spoliatione illud iter ex majori parte incœptum est nec in eos qui se inhonestè habebant, vindicatum est ferè nihil prosperum nihil memoriâ dignum in illaperegrinatione actitatum est. (c). Anno mcxlviii Rex Gallicae fretus auxilio Normannorum et Anglorum et aliorum multorum qui navali exercitu Jerusalem petebant, Lexobonam urbem Agarenis abstulit sicut aliam civitatem Samtarein scilicet anno prœterito super eosdem ceperat. Cornes etiam Barcinonensis Tortosam urbem eodem anno cepit. Eugenius Papa in Quadragesima Concilium congregavit Remis, ad quod venit latenter et contra prohibitionem Regis Stephani Tebaldus Archiepiscopus Cantuariensis unde et favorabiliter susceptus est a Papa.

Circa Adventum Domini Dux Gaufridus obsedit in Comitatu Lexoviensi casE tellum Roberti Bertranni Fag. et destruxit.

Mira miranda Eudonis pseudo-prophetse et haeretici patrata sunt qui in Concilio Remis damnatus et in turre Archiepiscopi retrusus ut malè cœpit ita deperiit. De cujus incantationibus et phantasiis et factis et dictis, melius est silere quàm loquio

Anno MCXLIX. Obiit sançtae recordationis domnus Letardus, vi Abbas Beccensis Ecclesiae. Vir quidem iste venerabilis, Beccensis indi gêna Monachatum suscepit sub domno Guillielmo Abbate venerando strenuèque in eo vivens (a) Nimirùm uterinus. Ambo quippè filii erant (b) Haec solis eclipsis ad an. 1147 retrahenda Elizabethae uxoris primùm Roberti Mellentici non quidem v Kalendas, sed "vn Kal. Novembris, Comitis ex quo Valerannum edidit ; deinde Guil- seu die 26 Octobris, ex tabulis astronomicis. lelmi II de Varenna cui Guillelmum III de quo (c) Cod. Reg. 4861 addit Obiit pice memorice D. hic sermo, peperit. Hilcherius, ix Abbas S. Mariœ Ljrœ.