Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/254

Cette page n’a pas encore été corrigée

EX BENEDICTI PETROBURGEHSIS ABBATÏS

«s :

An. 1177.

An. 1177.

intravit.

ad Pascha îter suum Jerosolymitange profectionis. Promiserant enim ei ex parte A Regis, quod si ipse differret iter suum usque ad prœdictum terminum, Rex faceretei talem succursum, unde honor esset ei. Praeterea mandavit Régi Angliae per eosdem ut pecuniam ei mittere non differet quam Rex promiserat se daturum pro anima Matthaei Comitis Boloniœ fratris sui ad milites retinendos in defensionem Jerosolymitanae terrse.

In eodem vero Concilio, Willelmus de CJiabannes intimaverat Régi, quôd ipse deberet de eo tenere m capite Baroniam suam, quam de Roberto Comite Leicestrige tenebat. Hœc autem dicebat, pravo usus consilio quia Regi placere voluit, qui dominum suum odio habebat. Clinique prasdietus Comes Leicestriae ad diem sibi statutum per Régis summonitionem venisset, et cùm omnia quae adversùs eum loquebantur, auscultasset respondit quod quamvis prsedecessores sui, proavus scilicet et avus suus, et pater suus et ipsemet haberet cartas B et privilégia Regum Angliœ Willelmi scilicet et Henrici primi de terris suis, et nominatim de Baronia ilïa et quamvis prœdecessores Willelmi de Chabannis Baroniam illam de prsedeeessoribus suis semper inconcussè tenuissent noluit tamen contra Regis voluntatem, neque de eo neque de alio tenemento placitare sed concessit ut id et omnia alia tenementa sua essent in misericordia Regis. Cùnïque Rex audisset eum ita piè loquentem, commotus pietate, red* didit ei omnia tenementa sua in integrum, sicut ea habuit xv diebus ante gwerrain sed retinuit in manu sua castellum de Munsorel et castelium de Pasci, quœ duo solùm remanserant stantia de omnibus castellis suis. Reddiditque ei Rex ibidem totam Leicestriam et Forestam, quse juratse erant per commune sacramentum Comitatûs, esse debere de dominio suo sciebat autem Rex hoc factum fuisse propter invidiam, et pro eo quod Rex Comitem odio habebat. C In prsedicto autem Concilio Northamtonise cùm Rex audisset mandata et petitiones Comitis Flandrise quas ipse per praedictos nuncios suos fecerat res-* pondit rem quidem benè processuram, nisi in Comite remaneret. Et adjecit quod si Cornes Flandriœ maritare vellet neptes suas, filias scilicet Comitis BoIonise, ad voluntatem et consilium ipsius, et exinde facere eum securum, ipse omnia promissa sua pleniùs et perfectiùs quam promiftebantur impleret. Et ad audiendum inde responsum Comitis, misit Rex cum prsedictis nunciis Comitis Valterum de Constantiis Archidiaconimt de Oxenefordia sigilliferum. suum, et Raiiulfum de Glanvilla, in Flandriam in quorum prœsentia ipse Cornes Flandriae jura vit quôd prsedictas neptes suas nemini maritaret, nisi per consilium et voluntatem Régis Anglise (a).

Adveniente autem Purificatione beat33 Mari33 Henricus Rex Angliaî D per consilium familiarium suorum, mandavit omnibus Comitibus et Baronibus et militibus regni, qui de eo in capite tenebant quod, omni occasione remotâ, essent benè parati equis et armis, apud Lundomas in octabis clausi Paschae secuturi eum inde in Normanniam et moràturi secum per unum annuua in partibus transmarinis ad custamentum eorum, in servitio suo. Et prsecepit ut unusquisque statim visis litteris mandasset ei per nuncium suum et per litteras suas, quomodo venire poterint, et eum quot militibus tune sine magno gravamine

Itaque appropinquante Dominicâ Paschae floridse Rex Anglise venit usque Radinges et ibi eâdem die festum suum tenuit. Et ibidem nunciatum est ei quod Philippus Comes Flandriae in Angliam venire paraverat causa loquendi cum eo, et visitandi limina beati Thomae Cantuariensis Martyris et quod idem E Comes jam propè Witsandam pervenerat ut inde in Angliam transfretaret. Cùmque hoc Regi nunciatum esset versùs Cantuariam iter arripuit. Et die Mercurii sequentis prsedictus Comes Flandriee in Angliam applicuit apud Dovere et eâdem die Cantuariam venit. Quod cùm Regi nunciatum esset, in crastino summo mane diei Jovis absoluti venit Cantuariam ad Comitem. Et factâ ibi peregrinatione sua, uterque, scilicet Rex et Cornes, venerunt ad Duvere ubi naves Comitis eum exspectabant. Et Rex dedit ei quingentas marcas argenti in auxilium peregrinationis suae perficiendse. Et sic ipse Cornes accepta licentiâ a Rege peregrinandi Jerosolymam, nocte sequenti post tenebras mare (a) Addit Hovedenus Sed sacramento non observato, prœdictus Comes maritavit eas sine licentia et voluntate Régis.

înfravit.