Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/193

Cette page n’a pas encore été corrigée

DE REBUS ANGLICIS LIBRO II.


An. 1167.

Oij

A crelro certoque mihi comperta relatu. Idem vir nobilis et magnus, juxta nomen magnorum qui suht in illa terra, cùm post Tolosanam, cui interfuit, expeditionem, finibus suis per circuitum fortiter defendendis in pace ageret causa exstitit ut nepoti incursu hostium laboranti, subvenire deberet. Denique ipse cum manu non parva prsecedens praecepit ut reliquus exercitus sequeretur. Erumpens ergo ex subjectis urbibus Bederensi (a) et Carcassonensi, juventus non modica armis animisque instructa properabat. Contigit.autem ut quidam Bederensis, numero fretus concivium, Equiti non ignobili simul procedenti petulanter injuriam faceret, equo ejus militari, quem dextrarium vocant ablato et ferendis in via sarcinis deputato. Eques vero sibi toto ordine equestri adjuncto in praesentia Ducis acerrimam movit querelam, illatam injuriam tanquam minus quidem damnosam sed multùm dedecorosam exaggerans. Dux B vero placare volens Equités, constanter pronuntiantes quod protinùs ab exercitu discederent si Bederenses concivis sui impunitate gauderent, auctorem injurias conquerentium tradidit voluntati. Quem illi levi quidem, sed aliquantulùm indecorâ mulctatum pœnâ tanquam dehonestatum et deinceps sine honore victurum dimiserunt. Unde vehementer indignata est civitas Bederensis, quasi unius civis vel exiguum dedecus universitatem suam maculasset. Itaque universi cives domino suo ab expeditione reverso lacrymabiliter supplicarunt ut aliquo honesto et competenti modo subjectae et devotse sibi urbis dedecus aboleret. Ille ut erat animi satis civilis, clementer humiliterque respondit, seque id quod necessitate placandi Equites actum fuisset, libenter emendaturum, et civibus optimis die certo ex eorum arbitrio solemniter satisfacturum spopondit quam illi sponsionem amplexi quieverunt. Statuto die sponsor C cum amicis et subjectis nobilibus adfuit et basilicam cathedralem ingressus civium quibus prsesente Episcopo satisfaceret praestolabatur adventum. Illi quoque, furore callidè dissimulato mox afFuere, loricas et sicas veste superductâ tegentes prôcedensque in medium qui injuriam fecerat et ignominiam reportarat « Ecce ego inquit, homo infelix et vitae pertaesus eo quod mihi » contigerit cum dedecore vivere. Dicat nunc si placet, dignatio tua domine » mi utrùm velit quod circa me actum est emendare ut velim possimque » vivere ». Tune vir memorabilis satis civiliter et infrà personam dominantis « Paratus sum, inquit, super hoc praesentium Procerum consilio civiumque arbi» trio stare sicut spopondi » Rursùs ille « Benè inquit, diceres si alicujus exhi» bitione honoris a te nostra posset confusio compensari. Nunc autem cùm in ea » mensura quâ mensus es nobis dedecus non possis r’emetiri honorem, nostram D » non aliter quàm tuo necesse est sanguine maculam expiari ». Quo dicto arma cives nequissimi, quse occuluerant retexerunt ; et impetu facto coram sacro altari frustra se penè usque ad periculum proprium objectante Episcopo, dôminum proprium cum amicis et Proceribus suis lanistae crudelissimi peremerunt (b). Ax Quod cùm esset omnibus per circuitum gentibus in stuporem et sibilum cunctis factum detestantibus et pestiferse conspirationis collegia merito imprecantibus finitimi Principes, arbitrantes obsequium se prsestare Deo si gentem malignam abraderent ad faciendam vindictam in nequissimos junetis se viribus praeparabant. Illi quoque urbis suas firmitate confisi quantis se poterant apparatibus muniebant. Ac primo quidem Romanus Pontifex tanti sceleris atrocitate auditâ scelestissimos illos ecclesiasticae maledictionis jaculo perculit. Rex vero Arragonum cum aliis Principibus consequenter maledictam urbem obsedit cùmE que obsidio aliquandiu traheretur et obsidentibus tum propter loci munimina, tum quia obsessis pro anima res erat, ferè inextricabilis capiendae urbis difficultas obsistere videretur obsessores morse prolixioris pertaesi ne non aliquid ageretur cum illis quos expugnare non poterant pacem fecerunt eosque domino proprio, illius scilicet filio [Rogerio] quem mactaverant pactis pro satisfactione paternae necis intervenientibus reconciliaverunt. Foederibus, ergo celebratis soluta est obsidio, et benè actum videbatur. Quod utique divinâ (sicut postea claruit) ordinatione provenit ut scilicet viribus inexpugnabiles congruam ad («) Concordat cum editis Ms. codex quo usus Ecclesia S. Marïœ Magdalenœ a Bitlerrensibus est inest JPicardus scribendo Bederensi pro Bitterrensi, ter fectus, ex chronico Nemausensi. Sed aliam illius civitate ut ait Rigortius, opulentissimâ. cœdis causam affert Goffridus Prior Vosiensis (b) Anno mclxv’ii Trencavellm Bominicd clie in ut videre est, T. XII p. 436. .

i