Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/192

Cette page n’a pas encore été corrigée

EX GUILLELMÏ NEUBRIGENSÏS

Optimates et populus de successione nepotibus eontendentibus ne regnum A discerperetur properè convenientes et venienti periculo occurrentes Regis filium claustro festinaiiter abstractum sublimaverunt in, Regem regnoque disposito, ad procreandos qui succédèrent liberos uxorem compulerunt cîucere necessitatis obtentu excusantes excessum et necessitatem legi non esse subjectam allegantes. Denique nata est ei unica filia ; eùmque regnum laudabili moderamine administrasset usque ad annos filiœ nubiles convocatis nobilibus et coram se solemniter apparentibus cum universa penè militia ditionis sua ? taliter eos est allocutus « Parcat mihi et vobis omnipotens Deus ca» rissimi. Factus sum enim insipiens vos me coegistis sed numquid qui cecidit » non adjiciet ut resurgat ? Numquid quod usurpavit infelix nécessitas quam » esse dixistis ex lege eâdem cessante ratum esse debebit quod usurpatum » est contra legem ? En ex me natam habetis regni hœredem provideantur B » huic puelke honorabiles nuptisç, et regno erit consultum. Redeat ergo Mo» nachus iterùm ad regulam et sauciam de caetera sanet conscientiani » Reclamatum est ab omnibus. Sed cùm pium felixque propositum dissuaderi non posset de consilio Procerum juveni clarissimo Barcinonensis Comitis filio [Raimundo-Berengarii] filiam despondit ; regnoque illi cum filia tradito vir memorabilis prœcipuusque mundi contemptor pungentes conscientise stimulos ultra non passus postpositâ purpura cucullam reinduit, et regnum claustro 7. muta vit Quibus actis, suasum est juveni ut regni insignia id est, coronam et purpuram solemniter sumeret, eùm regnum haberet. Negavit ille se hoc facturum ita allegans « Cum nullus progenitorum meorum supra Comitem » fuerit, naturâ sum Comes quâ contentus, sicut non sum melior, ita nec » excellentior esse volo quam patres met. Ut ergo in me fortuna natùram non C » snperet nomen et insignia Régis omitto. Porro ut in me etiam serviat for» tuna naturge retento Comitis nomine regni amplitudinem et potestatem » nonrespuo. Hue accedit quod, regiâ dignitate assumptâ, non multis Regibus» in divitiis et gloria cederem. At cùm mihi regni sint opes cum potestate regia » Barcinonensi Comiti nullus in mundo Cornes potest sequari. Proindè malo » esse Comitum primus quàm Regum nec septimus » Sic itaque vir mirabilis, nobili quodam regii honoris contemptu, vel allegabat vel jocabatur cùm ab amicis excellentiam induere moneretur. Nec unquam vel Rex vel Dux, sed Cornes tantùm Barcinonensis appeiïari voluit licèt Ducatum Provincia ? id est, illius regionis quae sic dicitur, et a Rhodano usque ad Italiae fines extenditur, cum regno Arragonum possideret. Porro ejus filius [Raimundus a. qui et Alphonsus] post decessum patris juxta materni praerogativam generis, D a Romano Pontifice in Regem est solemniter consecratus. Pater vero, cum propter amicitiam Regis Anglorum, tum quia Comiti S. Egidii infestus erat cum immodicis gentis subditse copiis Tolosanae (ut dictum. est) expeditioni interfuit. Guillelmus (a) quoque cognomento Trenchevel, vir nobilis et potens, nonnullarum civitatum et multorum dominus castellorum odio memorati Comitis in cujus manus (ut dicitur) ante inciderat, et de quibus œgrè et non nisi plurimâ terrarum suarum parte mutilatus evaserat cum quantis poterat viribus Régi Anglorum assistebat. Idem verô Cornes tanti exercitûs impetum pertimescens Régis Francoruni qui uxoris suse germanus et filiorum erat avunculus auxilium imploravit. Qui zelando pro nepotibus, festinus adveniens cum aliquanta militia Tolosam intea^it. Quod cùm innotuisset Regi Anglorum, personse Régis ibidem consistentis deferens, civitatem oppugnare E distulit, et ad pervadendam pro-,inciam expugnandasque munitiones convertit exercitum. Caturcensem civitatem quae a se defecerat et fines ejus cum numerosis castellis deditione recepit plurima quoque expugnavit et cepit. Quibus actis et memorato Guillelmo Trenchevel (b) munitionibus quas illi sorte bellicâ Cornes Egidiensis extorserat redditis, in Normanniam rediit.

• Sanè quoniam de eodem Guillelmo incidenter facta est mentio silendum 

non est quid in illum postea excrescente supra modum malitiâ sit a suis commissum quàm levis occasio piaculare ’peperit scandalmn et quam terribile subsecutum sit inauditse ultionis exemplum.. Res enim recentis mémorise est, la) Corr. Raimundus Trencavel, Vicecomes Car- (b) Codex Picardi addit coadjutori suo cassonensis et Biterrensis


An. 1434.

  • An. 1137.

An M 62.

Cap. il.