Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/130

Cette page n’a pas encore été corrigée

EX. HENRICÎ HUNTINDONiENSIS


An. 1152.

An. 1153.

Malmesburi

Anno xvn Rex Stephanus filium suum Eustachium regio diademate vo- A luit insignire. Postulans igitur ab Archiepiscopo Cantuariensi Theobaldo et eœteris Episcopis, quos ibidem congregaverat ut eum in Regem ungerent et benedictione sua ’confirmarent, repulsam passus est. Papa siquidem litteris suis Archiepiscopo prohibuerat, ne filium Regis in Regem sublimaret videlicet quia Rex Stephanus regnum contra jusjurandimi praeripuisse videbatur. Intimo igitur dolore decoctus, et ira nimiâ fervescens tàm pater quàm filius in domo quâdam omnes includi jusserunt et vehementer angariantes, ut postuata peragerent, compellabant. Dli summo perterriti timore (Rex namque Stephanus nunquam Clericos liquide dilexerat, et pridem duos incarceraverat Episcopos) restiterunt tamen, capitum suorum pericula nihil metuentes. Recesserunt tamen omnes illœsi, possessionibus quidem spoliati quas posÇea Rege poenitente, rehabuerunt. Rex eodem anno, castrum Nubjriœ, quod non 13 procul abest a Wintonia, obsidens oppugnavit, et tandem expugnavit. Inde castellum de Wallingford obsedit, et in ipso pontis ingressu castellum obsessorium construxit quod inclusis escarum illationem [et] liberam progressionem diripuit. Tune igitur primo gravissimè compressi, a domino suo Duce Normannia ? petierunt vel auxilii exhibitionem vel castellum in manus Regis reddendi licentiam.

i. Anno Regis Stephani xvm Dux Normarinorum tantâ necessitate compulsus, insperatus advolavit in Angliam (a). Transvolans igitur fama, ut assolet, alis pernicibus semina sparsit aliis exultationis et lœtitise aliis formidinis et moestitise. Diu tamen de adventu ejus admodùm tripudiantes, super hoc quod paucos secum duxerat aliquantulùm commovebantur hostium vero confusio ex eadem paucitate non modicum relevabatur. Utrique tamen super hoc mirabantur et C quod in medio hyemis gremio mare tempestuosum intrasset, sui magnanimitatem alii judicabant audaciam. At juvenis strenuissimus congregans suos tàm quos invenerat, quàm quos adduxerat, morâ maxim-operosâ castellum de Mamne&birii obsedit. Et quia tanti viri probitates magnse sunt et multae » breviter quidem persti-ingendse sunt, ne rerum gestarum copia pleniùs elucidata nimietatem congerat prolixitatis. Obsessum igitur castelïum statim (numquam enim moram gerendis intermiscebat) assiluit moxque cepit. Expugîiatâ tamen urbe, turris excellentissima’Jordani, cjuam regali observabat imperio, solâ fame domabilis mansit. Undè Jordanus cum summa festinatione egrediens, rem gestam Regi Stephano propalavit. Sinistris angariatus Rex Stephanus nunciis, sui vultûs dignitatem obducto mcerore commutayit. Non segniter tamen copiis omnibus congregatis, non longé a Mamnesbirh fixit tentoria. Crastinâ D vero adventûs sui die, acies equitibus electissimis refertas legibus bellicis distinctas, eleganter ordinavit. Erat quidem exercitus ingens, Procerum numerositate condensus insignibus aureis coruscus valdè terribilis et decorus sed procul ab eis recesserat Deys, in quo solo tota salus. Apertis enim cataractis cœli tantas in facies ipsorum misit inundationes tantas acerrimi frigoris obstinationes, tantas ventuosi turbinis impulsiones ut Deus ipse videretur pro Duce rem agere. Ibant tamen aciebus dispositis quasi contra Dei potentiam contendentes horrendis quidem exagitati cruciatibus. Stabat e regione juvenilis exercitus, magis viribus confisus quàm numéro prsecipuè tamen Dei gratiâ corroboratus. Stabant equidèm non procul ab urbis prsefatae muralibus propè fluenta fluminis, quod pluviarum et nivium inundatio tanto impulsu tantâ immensitate ducebat ut ingressuris horrorem incuteret, ingressis egressum ne- E garet. Prœcedebat suos juvenis. nobilissimus, armis tanto Duce dignis insignitus animi plenitudinem specie corporis imaginans quem adeo formœ dignitas commendabat, ut si dicere licet eum non tantùm arma decerent quantum ipsius decor arma splendificaret. Erat quidem ei suisque tempestas a tergo Regi suisque in faciem, ut nec arma sustinere nec lanceas imbribus profluentes contrectare possent. Et quia praeviderat Deus, quod puero suo terram sine^sanguinis effusione contraderet eum nullus eorum flumen transgredi posset, nec (a) Ineunte mense Januario, Henricus in Angliam » auditurus, vel paulatim more militum oraturus, appulit, ex chronico Gervasii Dorobern. a die sciliçet » ex mspirato incepit Presbyter officium Missse » Dominicœ Apparitionis. Cùm autèm ecclesiolam » diei,, dicens Ecce advenit dominator Dominus, n intraret, inquit, Missam vel saltem Evangelium » et régnum in manu ejus, etc.