Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/129

Cette page n’a pas encore été corrigée

HISTORIA.RUM LIBRO VIII.


  • An. 1148.

Vn. 1149.

  • An. 11S0.

An. Mol.

f Roberti.

f Walerani.

f An. 115

F ij

A Imperator Alemanniae Conradus transiitque exercitus uterque per Imperatorem Constantinopolis, qui eos postea prodidit.

Arino igitur xm Regis Stephani. exercitus Imperatoris Alemannias et Regis Francorum qui summis ducibus illustrati cum summa incedebant superbia ad nihilum devenerunt quia Deus sprevit eos. Ascendit enim in conspectu Dei incontinentia eorum, quam exercebant in fornicationibus non occultis in adulteriis etiam, quod Deo valdè. displicuit postremo in rapinis et in omni génère scelerum. Priùs itaque fame consternati prodkione Imperatoris Constantinopolitani, postea ferro hostili emarcuerunt. Rex autem Francis et Imperator Alemanniae cum paucissimis priùs Ântiochiam, postea Jerosolymam ignominiosè aufugerunt. Tune vero Rex Francise, quasi aliquid acturus ad detrimentum famae refocillandum auxilio Militum Templi quod est in Jerusalem B et viribus undique congestis obsedit Damascuin sed gratiâ Dei carens, et ideo nihil proficiens, rediit in Galliam. Interea quidam exercitus navalis virorum non potentum, civitatem in Hispania quas vocatur Vlixisbona et aliam quae vocatur Almaria et regiones adjacentes, a iniiltis pauci Deo cooperante, bellis obtinuerunt. Pars autem eorum maxima venerat ex Anglia. Anno xiv Henrico nepoti suo David Rex Scotorum virilia tradidit arma. Ciun autem congregati essent in solemnitate Rex Scotorum cum viribus suis et nepos suus cum occidentalibus Angliœ Proceribus timens Rex Stephanus ne Eboracum invaderent, venit in urbem cum maximo exercitu, ibique moratus est per mensem Augustum. Eustachius vero filius Regis Stephani (nam et ipse eodem anno virilia sumpserat arma) irruit in terras Procerum, qui erant cum Henrico filio Imperatricis. Nullo ergo contradicente Marte et C Vulcano comitibus non modicum illis damnum inflixit. Anno xv Rex Stephanus agminibus congregatis, urbem Wirecestre pulcherrimè assilivit et captam incendio deturpavit. Castellum tamen quod urbi inerat, capere non potuit. Urbs namque illa Waleranni Consulis erat de Mellent quam ipse Rex Stephanus ei malo suo dederat. Ditatœ igitur spoliis urbis direptae regales, turmse per terras inimicorum remeaverunt et indè prœdam innumerabilem nullo resistente secum reduxerunt. Anno xvi Rex Stephanus. iterùm Wirecestriam irrupit ; et quia castellum anno praedicto capere non potuit, ad ejus captionem totis viribus desudabat. Porro cùm viriliter inclusi restarent duo castella ad illud expugnandum construxit. Quosdam igitur ex Proceribus suis ibidem relinquens ad propria remeavit. Sed quia mos regius erat, quod multa strenuiter inciperet et D segniter exequeretur arte Consulis de Legecestria, castella Regis obsiden- jtia demolita sunt, et obsessum callidè deliberatum est. Consul etenim prœdietus frater erat Consulis de Mettent. Itaque Regis stndium et labor eniarcuit et evanuit.

’Eodem anno Consul Andegavium Regis Henrici gener et Regis Jerosolymitani filius, vir magnus et clarissimus mortis concessit legibus («). Igitur Henrico filio suo primogenito Andegaviam et Normanniam contradidit et jus hsereditarium quod in Angliae regno licèt carens obtinebat, ei concessit. Contigit autem quod Lodovicus Rex Francorum a sponsa sua, filia Comitis Pictaviensis per cognationis jusjurandum divideretur. Henricus igitur Dux novus Normannorum duxit eam, et per eam Consulatum Pictaviensem summis honoribus ampliatus possedit (b). Ea tamen desponsatio incentivum foE mesque odii maximi fuit et discordiae inter Regem Francorum et ipsum Ducem. Insurgens igitur Eustachius filius Regis Stephani cum ipso Rege Francorum, non modicis assultibus Normanniam oppugnabant. Dux utrisque et omni Francorum exercitui robustissimè réstabat. Rex tamen quoddam castellum^ quod vocatur Novum-Mercatum copiis omnibus aggregatis assiliit potentissimè et penè inexpugnabile cepit et obtinuit et Eustachio filio -Regis Angliae qui sororem ejus duxerat, reddidit.

(a) Gaufredus Bellus, Cornes Andegav. vu Idus debitè subtraxii, sibique de facto, cùm de jure non Septembris an. liai mortalitatem explevit ex posset, copulavit de qua pater suus Galfridus eum ehromeis Andegavensibus. prohibuerat ne eam langeret, pro eo quod, dumSenes(b) Joannes Bromton, apud Roger. Twysden col. câllus Regis Franciœ fuerat, eam cognovisset, seu ut 1045, Henricum in hoc reprehendit, quia Alieno- paulo infra loquitur, illd abusus fuisset. Cujus rei ram Francorum Reginam domino suo Ludovico in- fides penès auctorem fit.