Page:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/138

Cette page n’a pas encore été corrigée

126 LETTRE APOSTOLIQUE DE LEON XII.

bitum jugi (quantum ex alto conceditur) sollicitudinis studio iis intendimus per quae erroribus, vitiisque aditu intercluso orthodoxae religionis potissimum servetur integritas, atque ab universo catholico orbe difficillimis hisce temporibus perturbationum pericula propellantur.

Sane vel ipso rumore publico nunciante Nobis innotuit longe lateque progredi, atque in dies invalescere nonnullas societates, coetus, conventus, collectiones, aggregationes, seu conventicula vulgo cle Liberi Muratori seu Francs-Macons, aut alia quavis nomenclatura pro idiomatum varietate nuncupata, in quibus cujuscumque religionis et sectae homines affeclata quadam contenti honestatis naturalis specie, arcto aeque ac impervio foedere secundum leges, et statuta sibi condita in vicem consociantur, quaeque simul clam operantur tum districto jurejurando ad sacra Biblia interposito, tum gravium poenarum exageratione inviolabili silentio obtegere adstringuntur.

Verumcum ea sit sceleris natura, ut se ipsum prodat, et clamorem edat sui indicem, hinc societates seu conventicula praedicta vehementem adeo fidelium mentibus suspicionem ingesserunt, ut iisdem aggregationibus nomen dare apud prudentes etprobos idem omnino sit ac pravitatis et perversionis notam incurrere ; nisi enim male agerent, tanto nequaquam odio lucem haberent. Qui quidem rumor eo usque percrebuit, ut plurimis regionibus memoratae societates per saeculi potestates tanquam regnorum securitati adversantes proscriptae, ac provide eliminatae jampridem extiterint.

Nos itaque animo volventes gravissima damna, quae ut plurimum ex hujusmodi societatibus seu conventiculis, nedum temporalis reipublicae tranquillitati, verum etiam spirituali animarum saluti inferuntur, atque idcirco tum civilibus, tum canonicis minime cohaerere sanctionibus, cum divino eloquio doceamur diu noctuque more servi fidelis et prudentis Dominicae familiae praepositi, vigilandum esse, ne hujusmodi hominum genus veluti fures domum perfodiant ; atqueinstar vulpiumvineam demoliri nitantur, ne videlicet simplicium corda pervertant, atque innoxios sagittent in occultis, ad latissimam, quae iniquitatibus impune patrandis inde aperiri posset viam obstruendam, aliisque de justis ac rationabilibus causis Nobis notis easdem societates, ccetus, conventus, collectiones, aggregationes seu conventicula de Liberi Muratori seu Francs-Macons, aut alio quocumque nomine appellatas, de nonnullorum venerabilium fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio, ac etiam motu proprio et ex apostolicae potestatis plenitudine damnanda, et probibenda esse statuimus, et decrevimus, prout praesenti Nostra perpetuo valitura constitutione damnamus et prohibemus.

« Quocirca omnibus et singulis christifidelibus cujuscumque status, gradus, conditionis, ordinis, dignitatis, et praeeminentise sive laicis sive clericis, tam saecularibusquamregularibus, etiamspecificaet individuamentioneet expressione dignis, districte, et in virtute sanctaeobedientiae praecipimus, nequis sub quovis praetextu, aut quaesito colore audeat vel praesumat praedictas societates de Liberi Muratori seu Francs-Macons, aut alias nuncupatas inire, vel propagare, confovere, ac in suis aedibus vel domibus, seu alibi receptare atque occultare, iis adscribi, aggregari aut interesse, vel potestatem seu commodi-