Labbe, Concil. 2. X, col. 186.
An. 1412. 20 octobris.
Labbe, Concit, £.X, col. 680 ; Baluz. Miscell. 2. 1, p. 188.
An, 4113. 24 januari.
a
p EPISTOLÆ PASCHALIS I PAPÆ.
est, majestatem suppliciter exoramus, ut quod pro sanetæ ecclesiæ fidei robore, pro À Dei et vestri honore fecimus , auctoritate apostolicà solemniter confirinetis : cujus confirmationis argumentum per apertas nobis literas significare dignemini, quas etiam, ut gaudium nostrum sit plenum, alter alteri destinare possimus. Et quoniam principum terræ pars maxima, et universi ferè populi multitudo in hac re nobiscum sentit, in remissionem peccatorum suorum omnibus injungatis ut, si necesse fuerit, auxilium nobis et patriæ unanimiter ferant.
Illud etiam cum debita reverentia vestræ suggerimus pietati, quèd si nobiscum in his steteritis ; si hoc, sicut rogamus, confirmaveri deinceps ab ipsius crude- lissimi tyranni et nunciorum ejus literis, locutione, muneribusabstinueritis, unanimi- ter nos, sicut decet, habebitis filios et fideles. Si verd, quod minimè credimus, aliam viam aggredi cœperitis, et nostræ paternitatis (a) assertiones prædictas roborare noluer propitius sit nobis Deus, quia nos à vestra subjectione et obedientia B Valete. Sequitur apud Labbeum : Anno ab incarnatione Domini millesimo.
o duodecimo, indictione v, decimo-septimo kal. octobris, concilium hoc Viennense celebratum est.
LXXXITL. PASCHALIS ad GUIDONEM Viennensem archiep. etc.
Confirmat ab eo gesta in concilio Viennensi.
PASCuALIS episcopus , servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Guidoni Vien- mens archiepiscopo , sedis apostolicæ vicario , et cæteris archiepiscopis , episcopis et abbatibus , seu Domini sacerdotibus Viennæ congregationis | salutem et apostolican benedictionem. Cum alicujus morbi detentione caput aflicitur, membris omnibus communiter ac summopere laborandum est ut ab eo penitüs expellatur. Fratrum C siquidem relatione comperimus vos in unum convenisse, ac per Dei gratiam Viennæ concilium celebrasse : in quo nimirum de augenda religione, de dispositione eccle- siastica seu ecclesiasticarum rerum, et de correctione pravorum hominum adver- sùs sanctam ecclesiam insurgentium disseruistis. Unde Deo gratias referimus, et quæ statuta sunt ibi rata suscipimus et confirmamus, et, cooperante Domino Deo, illibata. permanere censemus. Dilectionem supradicti hortamur episcopi, ut studiosè secun= dùm Deun legationem sibi commissam impleat. Data Laterani, x1u1 kal. novembris.
LXX XIII. Ad GALONEM episcopum et Capitulum Parisiense.
Pondus apostolicæ auctoritatis addit Ludovici VI præcepto asserentis ecclesiæ Parisicnsis libertatem testificandi et bellandi, in forensibus et civilibus causis.
PASCHALIS episcopus , servus servorum Dei, venerabilé fratri Caloni et capitulo Parisiensis ecclesiæ salutem et apostolicam benedictionem. Sicur ex relatione vestra et ex literis (b) regis intelleximus, Parisiensis ecclesia magnum hactenus rerum suarum patiebatur incommodum, pro eo quèd ipsius ecclesiæ famuli, qui apud vos servi vulgo impropriè nuneupantur, in forensibus et civilibus causis vel placi- tis adversüs liberos homines nullatenus admitterentur in testimonium. Cui rei di- lectus filins noster Ludovicus Francorum Rex pro utilitate ecclesiastica ita con- sulendum arbitratus est, ut episcoporum ac procerum consilio et assensu institueret Parisiensis ecclesiæ famulos in omnibus causis, placitis et negotiis adversbs omnes homines tam liberos quàm servos liberam et perfectam habere testificandi et bellandi licentiam, ita ut nemo eorum testimonio pro ecclesiasticæ servitutis occasione ca- lumniam inferat. Nositaque petitionem vestram rationabilem perpendentes, idipsum E pro ecelesiasticæ utilitatis et justitiæ intuitu decreti nostri assertione firmamus. Ne- que enim æquum est ecclesiasticam familiam üsdem conditionibus coerceri quibus servi sæcularium hominum coercentur. Sicut igitur prænominatus Francorum Rex regià benignitate instituit, ita nos ecclesiæ vestræ familiam, quæ sub episcopi seu canonicorum jure consistit, hâc nostræ auctoritatis concessione donamus ut in forensibus et civilibus causis vel placitis adversbs quaslibet sæculares personas in
(a) Sic editi omnes ; at legendum videtur mostræ regni ejus primo, vide parvitatis, vel vestræ paternitatis auctoritate. Anno quoque 1118, s (6) Ludovici literas, datas anno 1109 , éndiet, 1, servis indulsit Ludovicus, t. I Ordin. Reg. p. 3.