Page:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome15.djvu/248

Cette page n’a pas encore été corrigée

EPISTOLA LAURENTIL ABBAT.S. VITONI VIRDUNENSIS. 211

À pœnitentes ad pœnitentiam exhortatur, plenus esset ; quo spiritu tactus sim, utique

non nescisset : sed animalis homo non percipit ea quæ sunt spirits Dei. Nonne enim spiritus Dei me tetigit, chm fratres mihi commissos, quia excommunicatis com- municasse cognoveram, pœnitentiæ subdidi, et, ne iterum communicare pari modo cogerentur, loeutm mutare præcepi ? Hoc, inquam, feci spiritu Dei tactus, cui ipsi ï itistis, cùm literis apostolicis infrà scriptis obedire contempsistis, et in hoc contemptu usque hodie perduratis :

« PASCHALIS episcopus, servus servoren Dei, fratribus ecclesie Virdmensis catholicis salutèm et apostolicam benedictionem. RicHarpux ecclesiæ vestræ occupatorem , à sancta Romana ecclesia pro suis meritis excommunicatum, etsi hactenus non legistis, certiüs tamen scire et audisse vos credimus. Hocantem vobis scripto denunciamus, quatenus eum excommunicatum scientes, communionem ejus omnino devitetis. Sanè abbatem Sancti-Vitoni et Widonem archidiaconum, pro catholicæ veritatis dilectione, dignitatibus rebusque suis spoliatos audivimus. Præcipimus ergo, si qua penes vos beati Petri et nostri obedientia est, ut bonis suis restituantur : si autem præsentibus literis obedire contemnitis, nos ecclesiam vestram à divinis officiisinterdicimus ; qui ver ab hujuserrorismacula resipuerint, confratris nostri archiepiscopi Trevirensis seu prædicti abbatis consilio, catholicæ unitati reconcilientur. Præfatum Widonem noveritis apud nos diaconum ordi- natum..….. Data Lat. xv kal. aprilis. »

Has literas, cm is qui attulerat, supra altare posuisset, vos non solùm eas reci- pere et relegere despexistis, sed insuper in eum unanimiter irruentes, et capillos ejus vellicantes, juxta altare Matris misericordiæ eum sine misericordia cecidistis, cæsum ab ecclesia extraxistis, extractum vinxistis, vinctum ad alia compedibus alligandum, et carcere retrudendam destinastis.

Sed ad hoc quod solitis apponitis ; canonicus noster erat , Papam illicenter adierat , et ideo nihil deliquimus. Vox ista , vox vestra est ; sed non vox rationis, non judici, non æquitatis. Concedamus enim quèd canonicus vester erat : cur ergo eum canonicè non tractastis ? Canonicè autem eum tractavissetis, si tune quidem, quando vobis literas et mandata domini Papæ deferebat, ei à quo veniebat reverentiam servaretis, ac literas apostolicas, ut filii universalis ecclesiæ, reverenter susciperetis , susceptas legeretis, lectis obediretis ; aut si vos sentiretis obedire non posse, causas vestræ impossibilitatis ei qui jusserat suggereretis, et suggerentes ut præcéptum superaret, humiliter posceretis. Deinde, si adversàs illum vestram canonicum aliquid queri- moniæ vos habere crederètis, inter confratres et pares eum convenientes, judicio eorum quod deliquerat corrigeretis. Quis catholicorum neget hoc totum ita fieri debuisse, etita factum esse, si in corde vestro dominam rationem ira ancillula non præisset, si quæ penes vosreverentia Dei et beati Petri mansisset, si tanto ausu vestra fraternitas à fraternitate totius ecclesiæ dividi timuisset ? Cum verd sedes apostolica jussis suis vos obedire noluisse comperisset, has literas ad me iterum destinavit :

« PASCHALIS episcopus, servus Servorum Dei, dilecto fülio Laurentio abbati Sancti-Vitoni salutem et apostolicam benedictionem. Ricuanous Virdunensis ad nos veniens, nullam reatüs sui satisfactionent ecclesiæ fecit, unde nec à nol in communionem susceptus , nec à vineulo excommunicationis absolutus est, Quapropter dilectioni tuæ mandamus, ut illius consortium omnino devites , ct tam eum quàm fautores ejus à nobis excommunicatos esse denuncies, et omnes qui ei scienter communicant, etc. »

Acceptis literis apostolicis, non eis potui non parere, ne, si vestram communionem



Su vue sv vu 5 8»




CCC

contra domini Papæ interdietum haberem, ejusdem et totius ecclesiæ communionem

habere non possem : unde pacem universalis ecclesiæ vestrà pace pluris feci , et fratres mihi commissos, ubi quietiüs et christianiüs viverent, consilio catholicorum et ipsius domini Papæ, migrare ad alia præcepi..Qui autem intra provinciam adhuc à nie retenti sunt, non, sicut vos impropriè dixistis, per lucos sine jugo vagantur , sed ideo ad alia hucusque différunt migrare, ut si Deus omnipotens cor vestrum ad pœnitentiam emolliret, ed citius ecclesiam suam reintroirent, quo non lon, discessissent. Quod si vos in incœpto viderimus perdurare, qu alios illos, et istos transducemus ; et quotquot nobis inobedientes exstiterint, per potestatem à domino Papa nobis indultam à corpore præcidentur.




Ddi

1 Cor. », 48.