Alocus illenon sufficienter necessari is abundat, necad nos ejus faciliis patet transitus, fraternitati vestræ mandamus, et precamur, ut quia vobis vicinior est, eum in abbatem consecretis, nisi fortè quod sacris obviet canonibus, de eo et de ejus electione audieritis. Valete.
Spicil. in-fol. t. III, p. 493; in-4°, tom. III, p. 465.XLIII. STEPHANI[1] Parisiensis episcopi ad MANASSEN Remensem archiepiscopum.
Circa an. 1103.Matthæum de Monte-morenciaco [2] pro noverca sua ad causam vocavimus, diem dedimus. Contigit autem ut ante et circa diem datum dominus Rex esset Belvaci, ducturus exercitum super Drogonem de Monciaco et Lancelinum[3]. Videns vero dominus Rex quod milites qui secumB ierant, venire ad causam. prænominatam disponebant (multi enim erant), eos retinuit, et ut causa induciaretur, nobis mandavit et rogavit. Hác igitur necessitate causá induciatâ et die datâ, interim literis vestris nos monuistis ut Mattheum Remis, Dominicâ Gaudete in Domino[4], ad executionem justiti: ante vos submoneremus ; quod et fecimus. Ipse autem dicit quod ante vos extra provinciam non veniet. Paratus enim et est. et fuit (quod negare non possumus) in præsentia vestra, et ubi tutus ei sit locus, in provincia sua subire causam, et novercæ plenam exequi justitiam. Nobis igitur, si placet, significate quid debemus facere. Parati enim sumus obedire.
Epist. 76.XLIV. ROBERTI Flandriarum Comitis ad LAMBERTUM.
CAn. 1103.Domino Lamberto venerabili Atrebatensium episcopo, Robertus Flandriarum Comes salutes et. amicitias. Noverit discretio tua me hominium. Imperatori[5] Theutonico fecisse, quia aliter feodum quod ab eo tenere per antecessoriam debeo, integrè habere non poteram, præsertim quia præter hoc patriæ nostræ pacem restitui nequaquam posse sentiebam : hoc tamen factum esse, salvá mihi auctoritate et obedientiâ Romani Pontificis, ejusque ecclesiæ necnon Remensis, et absque mese christianitatis legalitatisve violatione ; porro me super his loci ac dignitatis vestræ temerationem aut damnum nullatenus incurrisse. Dilectioni igitur vestræ pacem et securitatem omnimodam mando, et de his quæ à nobis gesta vel agenda de prædictis habentur, saluberrimo vestræ sanctitatis consilio me amodo per omnia committendum certissime promitto. Valete.D
Epist. 84.XLV. RICHARDI Albanensis episcopi, A. S. legati, ad ROBERTUM Flandrensium Comitem.
An. 1103
vel 1104.Richardus[6], Dei gratiâ Albanensis episcopus, apostolice sedis legatus, Roberto egregio Flandrensium Comiti salutem. Quantæ famæ, quante honestatis, quantæ religionis sit intimus frater noster Lambertus Atrebatensis episcopus,
- ↑ Hæc epistola est quidem Stephani, sed ab eo scripta longè antequam diceretur Parisiensis episcopus; nimirum anno 1102, quo tempore archidiaconi titulo insignitus Parisiensem episcopatum, Willelmo episcopo Hierosolymam peregrinante, unà cum Fulcone decano et Rainaldo archidiacono administrabat, ut videre est in Historia Stampensi, pag. 500.
- ↑ Burchardi IV et Agnetis de Bellomonte filium : qui Burchardus secundam acceperat uxorem Agnetem, filiam Radulfi Delicati, de stirpe Vadensium Comitum, de qua vide A. Chesnii genealogiam gentis Monmorenciacæ, p. 87.
- ↑ Lancelinum Bulensem. De utroque vide Suerium in vita Ludovici VI, tomo nostro XII, p. 13.
- ↑ Dominicâ tertiâ Adventûs.
- ↑ Henrico IV. Rem narrat annalista Saxonicus, Eccardi ad annum 1103 : Robertus Comes Flandriæ, inquit, cùm per legatos suos pacem ab Imperatore expeteret, inducias accepit ut apud Leodium Imperatori occurreret, ibique res determinaretur. Ego in festo apostolorum Petri et Pauli Imperator Heinricus cum frequentissimo Principum totius regni conventu Leodium venit, ibique Rotbertus gratiam ejus obtinuit. Tomo nostro XIII, p. 717. Idem habet Sigebertus in chronico, ibid. p. 263, et anonymus qui gesta Cameracensium episcoporum gallicè descripsit, ibid. p. 481.
- ↑ Richardus anno. 1104, post celebratum Balgenclacense concilium, è Francia recessit, uti jam diximus in epistolam Paschalis de absolutione Regis Philippi, suprà, p. 30.