Page:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome15.djvu/191

Cette page n’a pas encore été corrigée

id, p. MO.

An. 1111.

id p. AA.

Ao. 1111.

  • Daimbertus.
  • fi vobis.

Epist. 29.

An. 1111.

154 EPISTOLÆ IVONIS CARNOTENSIS EPISCOPI.

CXXX. Canonicorum B. M. de Bono-nuncio ad IVONEM.

Queruntur consuetos sibi redditus denegatos fuisse ab bominibus Goffridi Borclli.

Ironr, Dei gratit Carnotensi episcopo, canonicis S. Mariæ Boni-nuncii salutem et servitutem. NoVERIT paternitas vestra nos, prætcrità die jovis, misisse duos cano= nicos in terram S. Mariæ pro consuetudinibus quas ibi eà die ab hominibus nostris recipere solemus , scilicet capitia, censum et alia quædam. Illi autem eos nobis vacuos et sine honore remiserunt. Dixit enim major terræillius Goffridum Borel= Jum sub interminatione pœnæ prohibuisse, ne aliquid de reditibus illis nobis red- deretur. Hoc itaque ab illo factum esse infra respectum et diem constitutum apud justitiam vestram conquerimur et clamamus, et inde rectitudinem habere ante omnia in die designata volumus. Hoc etiam serenitatem vestram precamur, ut sacerdoti de Murenchio per archipresbyterum mandetis, quatenus majorem qui hoc opus fecit, et eun eo homines illius terræ, quintà ferià primæ hebdomadæ Quadragesimæ quam nobis constituistis, Carnotum in curiam vestram, justitiam nobis facturos,, sub vocatione semoneat. Quèd si venire neglexerint, sicut de Goffrido Borello nobis justitiam fecistis, ita et de illis faciatis.




CXXXI. DAIMBERTI Senonensis archiepiscop ad IVONEMH.

Goffridum Borellua, vocatutn et admonitum, qui curiæ ejus judicium subterfugerat, usque ad condigaam satisfactionem sub excouununicatione tenendum,

D. * Senonensium archicpiscopus, on fratri et coepiscopo suo salutem. Avbt- vi us querelam beatæ Mariæ Boni-nuncï, die jovis, vestro judicio terminandam: Novit autem dilectio vestra causam illam esse ecclesiasticam , et eain tractari secun— dùm auctoritatem canonicam oportere. Licunt enim clerici illius ecclesiæ qudd, sient à vicario (a) domini Papæ fuerat nobis * injunctum . et ipse in coneilio (b) Blesensi archipresbytero præcepistis, nt illi militi diem ad justitiam veniendi nomi- naret, ab eodem archipresbytero vocatus et admonitus vestrum judicium evitavit, neque per nuncium aliquam excusationem, ipsâ die quam ei constituistis, præetendit: Unde dicimus eum canonicè vestro judicio ab ecclesia sequestratum, et usque ad condignam satisfactionem sub excommunicatione tenendum. Ex decreto namque Bonifacii Papæ confiteri eum de omnibus constat, quisquis se subterfugere judiciumt dilationibus patet ; et nihil interest utrüm in præsenti examine quæ ei objecta sunt comprobentur, eùm ipsa ejus absentia pro confessione habeatur. Novimus etiamex, auctoritate canonum, res ecclesiaram ab hominibus malis invasas, quamvis longo usu ab eis occupatas, non minüs esse omni tempore repetendas. Quèd autem secun= düm consuetudines antecessorum suorum in curia vestra ad justitiam se post excom= municationem obtulit, cognoscat quia ratio et veritas, licèt vetustam et vulgatam, ex decretorio Gregorii Papæ septimi consuetudinem excludit.





CXXXII. Ad PASCHALEM II Papam.

Respondetliteris éjus, quibus culpabatur imminentià regiæ potestatisabstulisse canonicis mediam parte cujus- dam præposituræ, quam dedisset ; narratâque rei veritate, negat se Regem ad dispensationes ecclesiasticas, vel causas unquan invitasse aut admisisse,

Doro et patri suo Paschali summo Pontifici, Ivo, humilis Carnotensis ecclesiæ, minister | ut patri honorem, uf domino timorem. Ur Cypriani verbis utar, si aliqua falsitas de me ad apostolicam sedem præcessit, oportet ut veritas subsequatur, quæ latrocinia noctis detegat, et ordinem gestarum rerum lucidè aperiat. Nuper enim literas accepi à quodam adolescente canonico ecclesiæ nostræ, charactere apostolico: signatas : quas cum aperuissem et perlegissem, multis de causis suspectas habui; existimans eas aut esse furtivas , aut aliquâ suggestione fallaci subreptas. Primo, quia prædictus adolescens infestus est mihi, quod eum non permitto contra canones! et conciliorum edicta per manum laïcam in quadam ecclesia presbyterium usurpare, et presbyteri oblationes presbytero ablatas suis usibus mancipare ; alter verd clerieus:

(a) Ricbardo, nti jam diximus, Albanensi cpisc. … Richardo, anno 1440, celebrato ; nam vox Blesensé (6) Forsitan in Floriacensi conclio, ab eodem cum sequenti archipresbytero jungenda est.