Page:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome15.djvu/158

Cette page n’a pas encore été corrigée
121
EPISTOLÆ IVONIS CARNOTENSIS EPISCOPI.


LXXII. Ad JOANNEM Aurelianensem episcopum.

Gratias ei agit de pace quam inter se et dominum Ludovicum reformare voluisset ; Hugonem autem Puteacensem et Pagannm, absque digna satisfactione, se suscipere non posse declarat.

Joanni, Dei gratiâ, Aurelianensi episcopo, Ivo, humilis ecclesiæ Carnotensis minister, salutem. Quop nostris tribulationibus compatiatur vestra fraternitas, quan­tas sufficimus vobis gratias referimus. De pace autem quan inter nos et domnum Ludovicum (a) reformare velletis, hoc vobis respondemus : quia, quantüm testatur nobis conscientia nostra , nullas ei injurias intulimus ; et si quid à nobis expostu­laret, judicio vestro et confratrum nostrorum libenter ei satisfaceremus, et si quid adversum parvitatem nostram fecerit, quod eum nondeceret, patienter supportare­mus. Hugonem autem Puteacensem, et Paganum transfugam atque desertorem, sine digna satisfactione suscipere non possumus, quia ita est inter nos non sine summa obligatione condictum, et apostolicä auctoritate roboratum. Si autem Paganus ideo seipso vult major fieri, quia deterior seipso factus est, et episcopali excellentiæ summa fiet injuria, et ordini clericorum ad exorbitandum proclivior patebit via. In hoc ergo negotio ita præcavete periculo vestro, sicut et nostro; quia, ut vobis vera fateamur, n'alumus quæ Deus permiserit adversa perpeti, quam in parcendo filiis discordiæ plurimos in discrimen adduci. De loco autem in quo securè collo­qui possimus, certum non est mihi consilium, quia intra episcopatum vestrum et nostrun (b) nullus mihi securus est exitus ; nisi fraterna charitas vos cogeret (quod petere non præsumo) ut usque ad nos veniretis, et de quibus bonum esset nobis­cum consulte, quando velletis, tractaretis. Valete.

LXXIII. Ad PASCHALEM II Papam.

Petit ut quædam Carnotensium clericorun statuta de non admittendis conditionariis è vulgo natis confirmafe dignetur, ne cui minori clavi liceat ea infringere.

Paschali summo Pontifici, Ivo, humilis Carnotensis ecclesiæ minister, cum debito obedientiæ felicitatem utriusque vitæ. Cum nuper de amputandis pravis ecclesiæ eon- suetudinibus quædam mandata vel interdicta (c) vestræ Paternitatis accepissem , et fratribas mihi commissis denunciassem ; quidam ita gratanter susceperunt, ut non tantüm ea verbis approbarent, sed etiam quibusdam additis (d) quæ ad honestatem vel libertatem ecclesiæ prodesse videbantur, jurejurando firmarent, Et quia quibus­dam qui sua quærunt, quorum famæ vel commodis hæc similia obviare viden­tur, aliquantisper displicent, ut per succedentia tempora inconvulsa maneant sub clavi Petri, ita ea observari * per mediocritatis nostræ intercessionem postulant, ut nulli minoriclavi ea ulteriüs sol vere liceat, et à sua stabilitate convellere. Misimus itaque duos ex nostrorum collegio fratres, qui auribus Paternitatis vestræ rei ordi­nem et causam aperiant ; ut, cm intellexeritis pro quanta libertate et honestate, vel pro quibus incommodis vitandis fecerint quod fecerunt, auctoritate quâ præe­minetis, missis ecclesiæ literis (e) confirmetis. Valete.

LXXIV. Ad DAIMBERTUM Senonensem archiepiscopum.

Dolere se ait de contradictione oborta adversüs electionem Manasse in episcopum Meldensem.

DAimBERTO, Dei gratit , Senonensi archiepiscopo, vo, humilis ecclesiæ Cur­notensis minister, salutem et obsequium. Quoniam adversus electionem domni Manasse (f) contradictionem obortam esse audivimus, tum pro ipsius ecclesie vexa­tione, tum pro ipsius electi injuria, quà debemus compassione dolemus. Dicitur

(a) Quid causæ inter Ivonem et Ludovicum ver­teretur, discimus ex epistola 124, ubi ait: Domnus verd Ludovicus non vult nobiscum pacem comporcre, quia nolo Paganum illum Ein infamiam lapsum, qui matrem suam eviscerat, ét quibus potutt unguibus schismuatis laceravit, -honoribus ecclesiasticis subli­mare. Vide, suprà, epistolam Ivonis 112.

(b) Et nostrum, decst in ms. 2887 A.

(c) Vide suprà, p. 24, literas Paschalis ea de re, ex tomo II Pœnitentialis Theodori, p. 420, datas Beneventi 1 idus novembris, id est anno 1102.

(d) Præcipuè de non admittendis in canonico­rum collegiun libertis , spuriis et è vulgo natis ; quæ res gravis discordiæ seminarium fuit inter clientes Carnotensis Comitissæ et clericos, uti ex sequentibus literis patchit.

(e) Eas Paschalis literas cdidinus suprà, p. 27. Vide autem cpistolam Ivonis 147, quâ petit ut eis nonnihil derogetur.

(f) Vide, suprà, cpistolam 113 inter editas.

Epist. 114. Chesn. t. IV, p. 230.

An. 1103.

Epit. 117.

An. 1103.

  • f. obserari.

Epist, 119.

An. 1103.

Tome XV.Q