Page:Raynouard - Les templiers, 1805.djvu/196

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
110
PIÈCES


gnitum fuerit utrum falsum vel verum perhibuerint testimonium.

Supplicant et requirunt quod quandocungue fratres aliqui examinabantur, nullus laicus intersit, qui eos possit audire, vel alia persona, de qua possint merito dubitare, nec pretextu alicujus terroris, vel timoris, falsitas possit exprimi, vel veritas occultari, quia omnes fratres generaliter sunt tanto terrore et timore percussi, quod non est mirandum quodammodo de iis qui mentiuntur, sed plus de iis qui sustinent veritatem, videndo tribulationes et angustias, quas continue vertici patiuntur, et minas, et contumelias, et alia mala quæ quotidie sustinent, et bona, et commoda, et delicias, ac libertates quas habent falsidici, et magna promissa quæ sibi quotidie fiunt.

Undè mira res, et fortius stupenda omnibus, quod major fides adhibeatur mendacibus illis qui, sic corrupti, talia testificantur, ad utilitatem corporum, quam illis qui, tanquam christi martyres, in tormentis, pro veritate sustinenda, cum palma martyrii decesserunt, et etiam quod majori et saniori parti viventium pro ipsa veritate sustinenda, sola urgente conscientia, tot tormenta, pœnas, tribulationes et angustias, improperia, calamitates, et miserias passi fuerunt, et in carceribus quotidie patiuntur.


__________________


Interrogatoire de frère Pierre de Boulogne, par le commissaire de l’inquisiteur.


Anno Domini millesimo trecentesimo septimo, indictione sexta, pontif. sant. patris dd. C. divina