Page:Raynouard - Les templiers, 1805.djvu/195

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
109
JUSTIFICATIVES


nostro regi Franciæ, sunt falsi christiani, vel omnino heretici, detractores et seductores ecclesiæ sanctæ, totius fidei christianæ.

Religio templi munda et immaculata est, et fuit semper ab omnibus illis articulis, vitiis et peccatis prædictis ; et quicumque contrarium dixerunt vel dicunt, tanquam infidèles et heretici loquuntur.

Asserunt ad defensionem ordinis supra dicti, quod omnes articuli missi per dominum papam sub bulla ipsius, eis lecti et expositi, scilicet inhonesti, turpissimi, et irrationabiles, et detestabiles, et horrendi sunt, mendaces, falsi, imo falsissimi, etiam et iniqui, et per testes, seu susurrones, et suggestores inimicos et falsos fabricati, adinventi, et de novo facti…

Quicumque religionem ipsam ingreditur, promittit quatuor substantialia, videlicet paupertatem, obedientiam, castitatem, et se totis viribus exponere servitio sanctæ terræ, hoc est, ad ipsam terram sanctam Jerosolymitanam acquirendam, et acquisitam, si Deus dederit gratiam acquirendi, conservandam, custodiendam, et defendendam pro posse.

Et propter hoc, parati sunt corde, ore, et opere, modis omnibus quibus melius fieri potest et debet, defendere et sustinere.

Quod personaliter possint esse in concilio generali, et qui non poterunt interesse, possint aliis fratribus euntibus, ad concilimn committere vices suas.

Offerunt se omnes particulariter, generaliter et singulariter, ad defensionem religionis, et petunt et supplicant esse in concilio generali, per se ipsos, et ubicumque tractabitur de statu religionis.

Petunt quod omnes fratres dicti ordinis, qui relicto habita seculariorum, conversantur inhoneste in opprobrium dictæ religionis, et ecclesiæ sanctæ, ponantur in manu ecclesias sub fida custodia, donec co-