Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/356

Cette page n’a pas encore été corrigée

Sic aliquis merito nondum ebrius, et minimum qui
De Corcyæa temetum duxerat urna :
Solus enim hoc Ithacus nullo sub teste canebat.
Nos miranda quidem, sed nuper, consule Junio,
Gesta, super calidæ referemus mœnia Copti ;
Nos vulgi scelus, et cunctis graviora cothurnis.
Nam scelus a Pyrrha quanquam omnia syrmata volvas,
Nullus apud tragicos populus facit. Accipe nostro
Dira quod exemplum feritas produxerit ævo.
Inter finitimos vetus atque antiqua simultas,
Immortale odium, et nunquam amabile vulnus
Ardet adhuc Ombos et Tentyra. Summus utrinque
Inde furor vulgi, quod numina vicinorum
Odit uterque locus, quum solos credat habendos
Esse deos, quos ipse colit. Sed, tempore festo
Alterius populi, rapienda occasio cunctis
Visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne
Lætum hilaremque diem, ne magnæ gaudia cœnæ
Sentirent, positis ad templa et compi ta mensis,
Pervigilique toro, quein nocte ac luce jaceatem
Septimus interdum sol invenit. Horrida sane