Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/248

Cette page n’a pas encore été corrigée

Nil horum : verbosa et grandis epistola venit 8
A Capreis. Bene habet ; nil plus interrogo. Sed quid
Turba Remi ? Sequitur fortunam, ut semper, et odit
Damnatos. Idem populus, si Nursia Tusco
Favisset, si oppressa foret secura senectus
Principis, hac ipsa Sejanum diceret hora
Augustum. Jam pridem, ex quo suffragia nulli
Vendimus, effudit curas : nam, qui dabat olim
Imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se
Continet, atque duas tantum res anxius optat,
Panem et circenses. Perituros audio multos.
Nu dubium, magna est fornacula pallidulus mi
Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram :
Quam timeo victus ne pœnas exigat Ajax,
Ut male defensus ! Curramus præcipites, et,
Dum jacet in ripa, calcemus Cæsaris hostem.
Sed videant servi, ne quis neget et pavidum in jus 9
Cervice obstricta dominum trahat. Hi sermones
Tunc de Sejano ; secreta hæc murmura vulgi.

Visne salutari sicut Sejanus ? habere