Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/246

Cette page n’a pas encore été corrigée


Defossa in loculis quos sportula fecit amicos.
Tunc quoque materiam risus invenit ad omnes
Occursus hominum, cujus prudentia monstrat
Summos posse vires, et magna exempla daturos,
Vervecum in patria crassoque sub ære nasci. 4
Ridebat curas, nec non et gaudia vulgi,
Interdum et lacrymas, quum Fortunæ ipe minaci
Mandaret laqueum, mediumque ostenderet unguem 5
Ergo supervacua hæc aut perniciosa petuntur,
Propter quæ fas est genua incerare deorum. 6



Quosdam præcipitat subjecta potentia magnæ
Invidiæ mergit longa atque insignis honorum
Pagina ; descendunt statuæ restemque sequuntur.
Ipsas deinde rotas bigarum impacta securis
Cædit, et immeritis franguntur crura caballis.
Jam strident ignes, jam follibus atque caminis
Ardet adoratum populo caput, et crepet ingens
Sejanus ; deinde ex facie, toto orbe secunda,
Fiant urceoli, pelves, sartigo, patellæ.
Pone domi lauros, duc in Capitolia magnum 7
Cretatumque bovem ; Sejanus ducitur unco
Spectandus. Gaudent omnes. Quæ labra ! quis illi
Vultus erat ! Nunquam, si quid mihi credis, amavi
Hunc hominem. Sed quo cecidit sub crimine ? quisnam
Delator ? quibus indiciis, quo teste probavit ?