Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/234

Cette page n’a pas encore été corrigée



Devotusque cliens, uxor tua virgo maneret ?
Scis certe quibus ista modis, quam sæpe rogaris,
Et quæ pollicitus. Fugientem sæpe puellam
Amplexu rapui : tabulas quoque ruperat, et jam
Signabat ; tota vix hoc ego nocte redemi,
Te plorante foris. Testis mihi lectulus, et tu,
Ad quem pervenit lecti sonus, et dominæ vox.
Instabile ac dirimi cœptum, et jam pene solutum
Conjugium in multis domibus servavit adulter.
Quo te circumagas ? quæ prima aut ultima ponas ?
Nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum,
Quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me ?
Tollis enim, et libris actorum spargere gaudes
Argumenta viri. Foribus suspende coronas,
Jam pater es : dedimus quod famæ opponere possis.
Jura parentis habes ; propter me scriberis heres,
Legatum omne capis, nec non et dulce caducum. 8
Commoda præterea jungentur multa caducis,
Si numerum, si tres implevero. Justa doloris,
Nævole, causa tui : contra tamen ille quid affert ?
Negligit, atque alium bipedern sibi quærit asellum.
Hæc soli commissa tibi celare memento,
Et tacites nostras intra te fige querelas ;
Nam res mortifera est inimicus pumice levis.