Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/224

Cette page n’a pas encore été corrigée

Sed vigilat consul, vexillaque vestra cœrcet.
Hic novus, Arpinas ignobilis, et modo Romæ
Municipalis eques galeatum ponit ubique
Præsidium attonitis, et in omni gente laborat.
Tantum igitur muros intra toga contulit illi
Nominis et tituli, quantum non Leucade, quantum
Thessaliæ campis Octavius abstulit udo
Cædibus assiduis gladio. Sed Roma parentem,
Roma patrem patriæ Ciceronem libera dixit. 17

Arpinas alius, Volscorum in monte, solebat
Poscere mercedes, alieno læsus aratro :
Nodosam post hæc frangebat vertice vitem,
Si lentus pigra muniret castra dolabra.
Hic tamen et Cimbros, et summa pericula rerum
Excipit, et solus trepidantem protegit urbem ;
Atque ideo, postquam ad Cimbros, stragernque volabant,
Qui nunquam attigerant majora cadavera, corvi,
Nobilis ornatur lauro collega seconda.
 
Plebeiæ Deciorum animæ, plebeia fuerunt
Nomina : pro totis legionibus hi tamen, et pro