Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/220

Cette page n’a pas encore été corrigée

Laureolum velox etiam bene Lentulus egit,
Judice me, dignus vera cruce. Nec tamen ipsi 11
Ignoscas populo ; populi frons durior hujus
Qui sedet, et spectat triscurria patriciorum,
Planipedes audit Fabios, ridere potest qui
Mamercorum alapas. Quanti sua funera vendant, 12
Quid refert ? vendunt, nullo cogente Nerone,
Nec dubitant Celsi præteris vendere ludis.
Finge tamen gladios inde ; atque hinc pulpita pone ;
Quid satius ? mortem sic quisquam exhorruit, ut sit
Zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi ?
Res haud mira tamen, citharœdo principe, mimus
Nobilis. Hæc ultra quid erit, nisi ludus ? Et illud
Dedecus urbis habes. Nec mirmillonis in armis,
Nec clypeo Gracchum pugnantem, aut falce supina,
(Damnat enim tales habitus, et damnat et odit)
Nec galea faciem abscondit : movet ecce tridentem,
Postquam librata pendentia retia dextra
Nequicquam effudit, nudum ad spectacula vultum
Erigit, et tota fugit agnoscendus arena.
Credamus tunicæ, de faucibus aurea quum se
Porrigat, et longo jactetur spira galero.
Ergo ignominiam graviorem pertulit omni
Vulnere, cum Graccho jussus pugnare secutor.
 
Libera si dentur populo suffragia, quis tam