Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/212

Cette page n’a pas encore été corrigée

Respice quid moneant leges, quid curia mandet ;
Præmia quanta bonos maneant ; quam fulmine justo
Et Capito et Numitor ruerint, damnante senatu,
Piratæ Cilicum. Sed quid danmatio confert,
Cum Pansa eripiat quidquid tibi Natta reliquit ?
Præconem, Chærippe, tuis circumspice pannis, 5
Jamque tace. Furor est post omnia perdere naualum.
 
Non idem gemitus olim, nec vulnus erat par
Damnorum, sociis florentibus, et modo victis.
Plena domus tunc omnis, et ingens stabat acervus
Nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa,
Et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis
Phidiacum vivebat ebur, necnon Policleti
Multus ubique labor : raræ sine Mentore mensæ.
Inde Dolabella est, atque hinc Antonius ; inde
Sacrilegus Verres. Referebant navibus altis
Occulta spolia, et plures de pace triumphos. 6
Nunc sociis juga pauca boum, grex parvus equarum,
Et pater armenti capto eripietur agello
Ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum,
Si quis in ædicula deus unicus : hæc etenim sunt
Pro summis ; nam sunt hæc maxima. Despicias tu
Forsitan imbelles Rhodios unctamque Corinthum ;
Despicias merito. Quid resinata juventus,