Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/200

Cette page n’a pas encore été corrigée

Quantum grammaticus meruit labor ? et tamen ex hoc,
Quodcumque est (minus est autem quam rhetoris aera),
Discipuli custos praemordet Acoenonoëtus,
Et, qui dispensat, frangit sibi. Cede, Palaemon,
Et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam
Institor hiberna tegetis niveique cadurci,
Dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora
Sedisti, qua nemo faber, qua nemo sedebat,
Qui docet obliquo lanam deducere ferro ;
Duinmodo non pereat totidem olfecisse lucernas,
Quot stabant pueri, quum totus decolor esset
Flaccus, et haereret nigro fuligo Maroni.
Rara tamen merces, quae cognitione tribuni
Non egeat. Sed vos saevas imponite leges,
Ut praeceptori verborum regula constet,
Ut legat historias, auctores novent omnes,
Tanquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus,
Dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat
Nutricem Anchisae, nomen patriamque novercae 19
Anchemoli ; dicat quot Acestes vixerit annos,
Quot Siculus Phrygibus vini donaverit urnas.
Exigite ut mores teneros ceu pollice ducat,