Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/196

Cette page n’a pas encore été corrigée

Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt
Consilia, et vitae diversum iter ingredietur,
Ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,
Summula ne pereat, qua vilis tessera venit
Frumenti : quippe haec merces lautissima ! Tenta
Chrysogonus quanti doceat, vel Polio quanti 15
Lautorum pueros, artem scindens Theodori.
Balnea sexcentis, et pluris porticus, in qua
Gestetur dominus, quoties pluit : Anne serenum
Exspectet, spargatque luto jumenta recenti ?
Hic potius ; namque hic mundae nitet ungula mulae.
Parte alia longis Numidarum fulta columnis
Surgat, et algentem rapiat cœnatio solem.
Quanticumque domus, veniet qui fercula docte
Componat, veniet qui pulmentaria condit.
Hos inter sumptus sestertia Quintiliano,
Ut multum, duo sufficient : res nulia minoris
Constabit patri, quam filius. Unde igitur tot
Quintilianus habet saltus ? Exempla novorunt
Fatorum transi : felix, et pulcher, et acer ;
Felix, et sapiens, et nobilis, et generosus,
Appositam nigrae lunam subtexit alutae : 16
Felix, orator quoque maximus, et jaculator ;
Et, si perfrixit, cantat bene. Distat enim, quae