Africa, si placuit mercedem ponere linguae.
Declamare doces, o ferrea pectora Vetti !
Quum perinhit saevos classis numerosa tyrannos.
Nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans
Proferet, atque eadem cantabit versibus isdem.
Occidit miseros crambe repetita magistros.
Quis color, et quod sit causae genus, atque ubi summa
Quaestio, quae veniant diversae forte sagittae,
Scire velint omnes ; mercedem solvere nemo.
Mercedem appellas ? quid enim scio ? Culpa docentis
Scilicet arguitur, quod laeva in parte mamillae 13
Nil salit Arcadico juveni, cujus mihi sexta
Quaque die miserum dirus caput Annibal implet,
Quidquid id est, de quo deliberat, an petat Urbem
A Cannis, an post nimbos et fulmina cautus 14
Circumagat madidas a tempestate cohortes.
Quantumvis stipulare, et protinus accipe, quod do,
Ut toties ilium pater audiat. Haec alii sex,
Vel plures, uno conclamant ore sophistae,
Et veras agitant lites, raptore relicto ;
Fusa venena silent, malus ingratusque maritus,
Et quae jam veteres sanant mortaria caecos.
Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/194
Cette page n’a pas encore été corrigée