Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/184

Cette page n’a pas encore été corrigée

Succensus recites, Maculonus commodat aedes
Ac longe ferrata domus servire jubetur,
In qua sollicitas imitatur janus portas. 5
Scit dare libertos extrema in parte sedentes
Ordinis, et magnas comitum disponere voces.
Nemo dabit regum, quanti subsellia constent,
Et quae conducto pendent anabathra tigillo,
Quaeque reportandis posita est orchestra cathedris. 6
Nos tamen hoc agimus, tenuique in pulvere sulcos
Ducimus, et littus sterili versamus aratro.
Nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi
Consuetudo mali, tenet insanabile multos
Scribendi cacoethes, et aegro in corde senescit.

Sed vatem egregium, cui non sit publica vena,
Qui nil expositum soleat deducere, nec qui
Communi feriat carmen triviale moneta ;
Hunc qualem nequeo monstrare, et sentio tantuin,
Anxietate carens animus facit, omnis acerbi
Impatiens, cupidus silvarum, aptusque bibendis
Fontibus Aonidum. Neque enim cantare sub antro
Pierio, thyrsumve potest contingere sana
Paupertas ; atque aeris inops, quo nocte dieque
Corpus eget. Satur est, quum dicit Horatius, Euoe !
Quis locus ingenio, nisi quum se carmine solo
Vexant, et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur