Sed jacet aurato vix ulla puerpera lecto ;
Tantum artes hujus, tantum medicamina possunt,
Quae steriles facit, atque homines in ventre necandos
Conducit ! Gaude, infelix, atque ipse bibendum
Porrige quidquid erit : nam si distendere vellet
Et vexare uterum pueris salientibus, esses
Aethiopis fortasse pater ; mox decolor heres
Impleret tabulas, nunquam tibi mane videndus.
Transeo suppositos, et gaudia votaque saepe
Ad spurcos decepta lacus, atque inde petitos 44
Pontifices Salios, Scaurorum nomina falso
Corpore laturos. Stat Fortuna improba noctu,
Arridens nudis infantibus ; hos fovet ulnis,
Involvitque sinu : domibus tunc porrigit altis,
Secretumque sibi mimum parat : hos amat, his se
Ingerit, utque suos ridens producit alumnos.
Hic magicos affert cantus, hic thessala vendit
Philtra quibus valeant mentem vexare mariti,
Et solea pulsare nates. Quod desipis, inde est ;
Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/172
Cette page n’a pas encore été corrigée