Illius occursus etiam vitare memento,
In cujus manibus, ceu pinguia succina, tritas
Cernis ephemeridas ; quae nullum consulit, et jam 42
Consulitur ; quae, castra viro patriamque petente,
Non ibit pariter, numeris revocata Thrasylli.
Ad primum lapidem vectari quum placet, hora
Sumitur ex libro : si prurit frictus ocelli
Angulus, inspecta genesi, collyria poscit.
Aegra licet jaceat, capiendo nulla videtur
Aptior hora cibo, nisi quam dederit Petosiris.
Si mediocis erit, spatium lustrabit utrumque
Metarum, et sortes ducet, frontemque manumque
Praebebit vati crebrum poppysma roganti. 43
Divitibus responsa dabunt Phryx augur et Indus
Conductus : dabit astrorum mundique peritus,
Atque aliquis senior, qui publica fulgura condit.
Plebeium in circo positum est et in aggere fatum.
Quae nudis longum ostendit cervicibus aurum,
Consulit ante Phalas delphinorumque columnas,
An saga vendenti nubat, caupone relicto.
Hae tamen et partus subeunt discrimen, et omnes
Nutricis tolerant, fortuna urgente, labores :
Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/170
Cette page n’a pas encore été corrigée