Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/162

Cette page n’a pas encore été corrigée

Cosmetae tunicas ; tarde venisse Liburnus
Dicitur, et poenas alieni pendere somni
Cogitur. Hic frangit ferulas, rubet ille flagello,
Hic scutica. Sunt quae tortoribus annua praestent.
Verberat atque obiter faciem unit ; audit amicas,
Aut latum pictae vestis considerat aurum,
Et caedit ; longi relegit tranversa diurni,
Et caedit, donec, lassis caedentibus : Eri
Intonet horrendum, jam cognitione peracta.
Praefectura domus sicula non mitior aula !
Nam si constituit, solitoque decentius optat
Ornari, et properat, jamque exspectatur in hortis,
Aut apud Isiacae potius sacraria lenae : 39
Disponit crinem, laceratis ipsa capillis,
Nuda humeros Psecas infelix, undisque mamillis.
Altior hic quare cincinnus ? Taurea punit
Continuo flexi crimen facinusque capilli.
Quid Psecas admisit ? quaenam est hic culpa puellae,
Si tibi displicuit nasus tuus ? Altera laevum
Extendit, pectitque comas, et volvit in orbem.
Est in concilio matrona, admotaque lanis
Emerita quae cessat acu : sententia prima
Hujus erit : post banc, aetate atque arte minores
Censebunt, tanquam famae discrimen agatur,
Aut animae : tanta est quaerendi cura decoris !
Tot premit ordinibus, tot adhuc compagibus altum
Aedificat caput : Andromachen a fronte videbis ;