Hanc ego, quae repetit volvitque Palaemoms artem.
Servata semper lege et ratione loquendi,
Ignotosque mihi tenet antiquaria versus ;
Nec curanda viris opicae castigat amicae
Verbe. Soloecasmum liceat fecisse marito.
Nil non permittit mulier sibi : turpe putat nil,
Cum virides gemmas collo circumdedit, et cum
Auribus extensis magnos commisit elenchos.
Intolerabilius nihil est quam femina dives.
Interea foeda aspectu, ridendaque multo
Pane tumet facies, aut pinguia Poppaeana
Spirat, et hinc miseri viscantur labra menti.
Ad moechum lota veniunt cute. Quando videri
Vult formosa domi ? Moechis foliata parantur :
His emitur quidquid graciles huc mittitis, Indi.
Tandem aperit vultum, et tectoria prima reponit :
Incipit agnosci, atque illo lacte fovetur,
Propter quod secum comites educit asellas 38,
Exul hyperboreum si dimittatur ad axem.
Sed quae mutatis inducitur, atque fovetur
Tot medicaminibus, coctaeque siliginis offas
Accipit et madidae, fades dicetur, an ulcus ?
Est pretium curae penitus cognoscere, toto
Quid faciant agitentque die. Si nocte maritus
Aversus jacuit, periit libraria ; ponunt
Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/160
Cette page n’a pas encore été corrigée