Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/144

Cette page n’a pas encore été corrigée

Hos habitus ? quando ad palum gemat uxor Asyli ?
 

Semper habet lites alternaque jurgia lectus
In quo nupta jacet : minimum dormitur in illo.
Tunc gravis illa viro, tunc orba tigride pejor,
Cum simulat gemitus occulti conscia facti,
Aut odit pueros, aut ficta pellice plorat,
Uberibus semper lacrymis, semperque paratis
In statione sua, atque exspectantibus illam,
Quo jubeat manare modo. Tu credis amorem ;
Tu tibi tunc, curruca, places, fletumque labellis
Exsorbes : quae scripta, et quas lecture tabellas,
Si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae !
Sed jacet in servi complexibus aut equitis. Dic,
Dic aliquem, sodes, dic. Quintiliane, colorem. 26
Haeremus. Dic ipsa : « Olim convenerat, inquit,
Ut faceres, tu, quod velles ; nec non ego possem
Indulgere mihi : clames licet, et mare coelo
Confundas, homo sum. » Nihil est audacius illis 27
Deprensis. Iram atque animos a crimine sumunt.
 

Unde haec monstre tamea, vel quo de fonte requiris ?